Servizi
Contatti

Eventi



Carmeli Ciccia

Specimina Latinitatis

singillatim abhinc a. MIM, omnia fere, edita in commentariis Vaticanis qui “Latinitas” inscribuntur
et simul a. MMX collecta, emendata, aucta atque in novum ordinem hic disposita

RERUM INDEX

In memoriam / Franco Sartori...

I. Vitae

Priscus legislator Charondas
Utinam Ioachimus de Flore quam primum beatus declaretur
Dantes Alagherius et Franciscus Petrarcha: similitudines et dissimilitudines
M. A. Flaminius clarus poeta Latinus
Ioannes Baptista Nicolosius geographus insignis
Aegidius Forcellini perinsignis linguae Latinae cultor
Dominicus Antonius Tripodi, pictor et explicator Dantis
Carmelus Fichera scholae et vitae magister
Rita Calderini pugnax Italicae scholae defensor

II. Ad Ecclesiam Catholicam

De lingua Latina et pristina sollemnitate in Ecclesia Catholica
De Pontificis locutione “Paupera lingua Latina”
De controversis sacrorum textuum vernaculis versionibus
De sacerdotum caelibatu et coniugum derelictorum solitudine

III. Varia

De vocabulo Italico Imbranato
Initium tertii millennii fit anno MMI
De athenaeo Tarvisino et qualibet academia
De magno meretricio

IV. Existimationes librorum

V. Rossi, J. Bepré
F. Sartori, Platonis Res publica
M. Marzi, Catulli Carmina
S. Latora, M. et A. Sturzo
I. Calabrņ et alii, Humanitas perennis
S. Saglimbeni, Vergilii Georgica

Appendix

Carmeli Ciccia vita


In memoriam

FRANCO SARTORI
PATAVINĘ VNIVERSITATIS
DOCTISSIMO QVONDAM PROFESSORI
GRĘCĘ ROMANĘQUE HISTORIĘ
NEC NON LINGVĘ HVMANITATISQUE
EMINENTI PERITO AC DEFENSORI
QVI
POST LONGVM ELATVMQUE MAGISTERIVM
A. D. III ID. OCT. ANNO MMIV
LXXXII ĘTATIS
DE HAC VITA DECESSIT
ET CUI SUNT HAEC SPECIMINA DICATA
MAXIMVM ĘTERNVMQUE PRĘMIVM
OMNIPOTENS DEVS
BENIGNE CONCEDAT


I
VITAE

PRISCUS LEGISLATOR CHARONDAS

Quidam vitae scriptores virum fabulosum Charondam audacter putant, sed e mea investigatione unicum inter priscos legislatores Siculos verum esse consequitur. Eius opera similis est illae quam Draco Solonque Athenis perfecerunt et Lycurgus Lacedaemone. Sed Charondas egit in multo latiore spatio, a Sicilia ad Italiam (Magnam Graeciam), ad Graeciam, ad Cappadociam. Cum leges ferret populis rudibus violentisque — qua de re tetricus visus est — statuit disciplinas quae postea perfectae sunt et aliis constitutionibus partim acquisitae. Et nostra aetate quoque oporteret quaedam eius principia semper valida servari, ut civibus melior convictus, compositus tranquillusque, paretur.

Charondas Catanensis, praeclarus legislator sermone Dorico, floruit saec. VII-VI a. C. et primam omnium civitatum Catanam temperavit legibus quae postea ad totam Siciliam ac Magnam Graeciam extensae sunt, nec non Athenis plurimi factae Mazacaeque (in Cappadocia) receptae. Paulum de eius vita scimus, sed multum de legibus, quarum gratia memoratus est a philosophis scriptoribusque, maxime ab Aristotele, Diodoro Siculo et Iamblicho, una cum aliis antiquae Graeciae legislatoribus: Lycurgo, Zaleuco, Solone etc.

Catanae quidem Charondas instituit primum gymnasium aere publico alitum.

Charondae leges versibus erant conscriptae, sicut illae omnium priscorum legislatorum, et ab iuvenibus memoriae mandatae cantataeque. Eorum prooemia, quae Stobaeus sermone Ionio mille post annos nobis tradidit, magna sapientia plena sunt atque verae sententiae habita.

Charondas ante omnia magnam curam adhibuit de familia (quam malebat per omnes vitae dies constitutam, concordem, firmam et stabilem) et de filiis parentibus orbatis (quos proximis sanguine coniunctis commisit). Tamen, matrimonio infelici, divortium concessit, sed coniugibus si cum filiis novas nuptias prohibuit, iudicans prorsus infames parentes qui eas celebrarent; atque, si sine filiis, viro novam uxorem ducere maiorem natu quam priorem, mulieri novo viro nubere maiori quam priori, correcta lege, concessit: quod frenum erat separationibus divortiisque.

Charondas, expulsus Catana propter suarum legum severitatem, Rhegium se contulit et in alias urbes Siciliae, Italiae et Graeciae, omnibus locis suas leges largiens. Ut narrant Diodorus et Valerius Maximus, obiit Thurii, ubi mortem sibi conscivit ad observandam quandam legem a se ipso constitutam. Nam cum statuisset ut nemo intraret in contiones cum ferro, interiecto tempore, rure domum repetens gladio cinctus, in repentinam contionem inconsiderate processit sicut erat, pacaturus; sed, a quodam cive qui proxime constiterat admonitus solutae a se legis suae, ut ipsam sanciret protinus ferro destricto incubuit, cum culpam vel dissimulare vel errore defendere liceret.

Contra, ut alii aiunt, ipse obiit Catanae, quo famae gratia revocatus et magnis honoribus acceptus erat atque ubi sepultus est. Eius sepulcrum, e marmore cum arca stannea, perspectum a. 1524 a rerum scriptore Thoma Fazello, deletum est a. 1624: sepulcralis marmoris segmentum cum Charondae nomine diu prostetit in seminarii Catanensis atrio.

Civitas Catanensis postea ei dicavit praecipuam viam, scholam, marmoream statuam in villa publica, sodalicium politicum virorum liberalium et hanc inscriptionem in Amphitheatro Insigni a poeta Mario Rapisardi lingua Italica concinnata:

CARONDA
ANTICHISSIMO LEGISLATORE D’ITALIA
ISTITUIVA IN QUESTA SUA CITTĄ
NEL SETTIMO SECOLO AVANTI CRISTO
IL PRIMO CELEBRE GINNASIO
CONDOTTO DA UOMINI LIBERI
A SPESE DELLO STATO
POCHE LEGGI DAVA E MOLTE NORME
DI PUBBLICO E PRIVATO COSTUME
ALLA SICILIA E ALLA MAGNA GRECIA
E SANTIFICANDOLE CON L’ESEMPIO
MERITAVA GLORIA IMMORTALE
QUAL FONDATORE AUSTERISSIMO DI CIVILTĄ

Charondae admirationis causa iuris consultus Ludovicus Le Caron Parisiensis (saec. XVI-XVII), nonnullorum tractatuum auctor, sibi sumpsit eius nomen, quare etiam nunc Charondas dicitur ipse, qui poeta quoque fuit.

Hic utile mihi videtur summatim referre aliquot prisci legislatoris Charondae leges a me in sermonem Latinum conversas et in sequenti indice chronologico, cum operibus et locis a me ipso confecto, quod de Charonda tradunt nonnulli auctores Graeci, Latini et Italici.

PRAECEPTA CHARONDAE

• Illos qui aliquid incipere velint, a deis regi oportet (nam, ut proverbium ait, optimum est deum omnium rerum auctorem esse) et iniquis se abstinere rebus quoque minimis, ad dei amicitiam servandam (nam deo cum nullo iniquo quicquam commune est).

• Inter magnas nequitias est deorum contemptus, parentibus iniuria, magistratibus legibusque contumeliae, iustitiae voluntaria contemptio.

• Quisque iusta incipere et decore agere conatur.

• Laudentur divites qui subveniant pauperibus atque parentes qui educent filios et patriae defensores.

• Nemo adiuvet quemquem crimine damnatum, neque cum eo colloquatur, ne similis ei fiat.

• Defuncti honorandi sunt non solum piis lacrimis, sed etiam grata memoria et fructibus quotannis renascentibus.

• Civis iniuste oppressus adiuvandus est et quisque advena laeto animo accipiendus honoribusque dimittendus.

• Seniores pudorem inculcent iunioribus, qui male factis erubescant.

• Omnes filii civium docendi sunt litteras magistris aere publico conductis.

• Magistratus et parentes colendi sunt oboedientia venerationeque, atque magistratus iudicent paterna affectione et sine gratia, amicitia, odio.

• Optimum est homines scelestos deferri, ut res publica servata sit.

• Qui defert non prosequatur misericordia: deferat coniunctos quoque reorum, quia nihil plus quam patria interest.

• Calumniatores et falsi testes ducti sint per urbem myricis coronati.

• Desertori et qui pro patria arma sumere recusent femineis vestibus vestiantur et cogantur ut tres dies continuos in foro prostent, a populo vituperati.

• Honestius fiat pro patria mori quam patriam honestatemque pro vita deserere: nam pulchrius est honestate mori quam turpitudine mendacioque vivere.

• Melior iudicetur qui iram vincit quam qui ira vincitur.

• Qui divitiarum pecuniaeque servus est, contemnatur quia miser et non liberalis.

• Qui cuiquam oculum cavat, oculum perdat.

• Qui habet aedem altiorem quam templa, forum tribunaliaque, indignus et pravus est: nam publicas aedes altissima inter omnia aedificia esse oportet.

• Nemo verba obscena dicat ne mentem suam impudicitiae et nequitiae assuefaciat.

• Quisque uxorem legitimam amet neque generatricem vim aliter dissipet.

• Uxor sit casta neque ad adulterium cedat ne deorum iram excitet.

• Vir maxima propinquitate cum ea coniunctus uxorem ducat pupillam.

• Liberorum parentibus orbatorum bona agnatis committentur et institutio cognatis.

• Cum matrimonium sit infelix, conceditur divortium, sed coniugibus cum liberis novae nuptiae prohibentur.

• Qui liberis suis novercam imponit, munera sumere non potest, quia ad rerum domesticarum et publicarum administrationem ineptus se praebet.

• Legibus parendum est etsi male expressis.

• Qui proponit cuiusdam legis mutationem adeat contionem cum laqueo ad collum, ut stranguletur si mutatio non accipiatur.

• Qui intrat armatus in contionem, morte multatur.

• Ad magistratus admittantur et pauperes et divites; nemo autem officia recuset, ut evitata sit poena levissima pauperibus, gravissima divitibus.

• Gravibus poenis multatur homo qui vitiosos et latrones frequentat.

• Leges memoriae mandandae sunt omnibus civibus, ut imprimantur in mente.

AUCTORES GRAECI

Plato (saec. V-IV a. C.), Res publica, X, 3, 599, d-e: Prisci legislatores, ut Charonda Italiae Siciliaeque et Solon Athenis, utiliores fuerunt rebus publicis quam poetae ut Homerus.

Scholia in Platonem, Scholia vetera, R, 599e, 1: Charondas de Catana, urbe Siciliae, clarus legislator, moratus est in Chalcide et fuit liberalis et Pythagorista.

Scholia in Platonem, Scholia recentiora Arethae, R, 599, 2: idem.

Heraclides Ponticus (saec. IV a. C.), Constitutio rerum publicarum, XXV: Charondas natus est Catanae et eius corpus iuris receptum est a Rheginis.

Comica adespota, Fragmenta incertorum poėtarum, “CAF”.110: Incerti poetae versibus persecuti sunt Charondae leges.

Comica adespota, Fragmenta comicorum anonymorum, "FCG", 50: idem.

Aristoteles (saec. IV a. C.), Politica, I, 2, 1252b: Charondas nuncupavit “comites ad panem” domus familiares.

Aristoteles, Politica, II, 12, 1274a: Charondas Catanensis, qui discipulus Zaleuci non fuit, leges dedit civibus suis aliisque civitatibus Chalcidicis, Italiae Siciliaeque.

Aristoteles, Politica, II, 12, 1274b: Charondas primus falsi testimonii crimen definivit et summam legum veritatem consecutus est.

Aristoteles, Politica, IV, 11, 1296a: Optimi legislatores ut Charondas non regum sed ordinis medii erant.

Aristoteles, Politica, IV, 11, 1297a: Charondas poenas maiores divitibus et minores pauperibus statuit.

Aristoteles, Fragmenta, 611, 55 (Rose): Rhegini fecerunt dominatum optimatium et Charondae leges receperunt.

Aristoxenus (saec. IV-III a. C.), Fragmentum 17, 6 (Weherli) ab Iamblicho traditum in De vita Pythagorica 7, 33: Pythagoras per discipulos suos dedit nonnullis civitatibus, ut Charondas dedit Catanae, leges quae diu fuerunt optima exempla civitatibus finitimis.

Aristoxenus, Fragmentum 43, 8 (Weherli), a Diogene Laertio traditum: Pythagoras in Italia fecit viros honestos et graves, ut Charondam et Zaleucum, quia amicitiam excitabat.

Theophrastus (saec. IV-III a. C.), Fragmenta, 97, 5 (Wimmer): Charondas et Zaleucus incitaverunt ad munera sumenda.

Diodorus Siculus (saec. I a. C.), Bibliotheca historica, XII, p, 1: Charondas de Thurio, electus legislator, optime meritus est de re publica.

Diodorus Siculus, Bibliotheca historica, XII, 11: Rhegini elegerunt legislatorem Charondam, optimum inter cives, qui ex aliis corporibus iuris investigatis optimas leges sumpsit.

Diodorus Siculus, Bibliotheca historica, XII, 12: Tradit quasdam Charondae leges: de viris qui, si alteram uxorem ducunt, munera sumere non possunt, de falsis testimoniis, de malis frequentationibus et de puerorum institutione publico sumpto, qua lege Charondas est primus inter omnes legislatores.

Diodorus Siculus, Bibliotheca historica, XII, 14: Tradit versus de malis frequentationibus et de viris qui liberis suis novercam imponunt.

Diodorus Siculus, Bibliotheca historica, XII, 15: Charondas liberos parentibus orbatos tuitus est, cum bona agnatis et institutionem cognatis committeret.

Diodorus Siculus, Bibliotheca historica, XII, 16: Tradit leges de desertoribus, de legibus oboedientia etsi male expressis, de legibus non mutandis.

Diodorus Siculus, Bibliotheca historica, XII, 17: Tradit legum mutationis severam agendi rationem, quae supplicium si haud accepta statuebat.

Diodorus Siculus, Bibliotheca historica, XII, 18: Tradit leges de divortii severa ratione et de pupillae tutela, qua viro maxima propinquitate cum ea coniuncto uxorem eam ducendum erat.

Diodorus Siculus, Bibliotheca historica, XII, 19: Narrat voluntariam Charondae mortem.

Dionysius Halicarnassensis (saec. I a. C.), Antiquitates Romanae, 2, 26, 2: Magnam Charondae sapientiam intelligit et paternam liberorum tutelam tradit.

Strabo (saec. I a. C.-I p. C.), Geographica, 12.2.9.539: Incolae Mazacae leges Charondae observabant et eligebant legum cantorem, qui eas interpretabatur ut Romani iuris consulti.

Aelius Aristides (saec. II p. C.), Prņs Karķtona (47, Dindorf), 327, 19 : Iterat iudicium Platonis de Charonda et Homero.

Aelius Aristides, Prņs Karķtona (47, Dindorf.), 328, 28: “Quis feret Charondam Homero antepositum, et Protagoram et Prodicum et ceteros plurimos?”

Claudius Aelianus (saec. II-III p. C.), De natura animalium, 6, 61: Charondae leges naturae illas imitabantur.

Claudius Aelianus, Varia historia, 3, 17: Philosophi quoque fuerunt rei publicae administratores: Charondas primum civitatem Catanensem et postea, expulsus Catana, Rheginam ad humanitatem informavit.

Athenaeus Naucratites (saec. II-III p. C.), Deipnosophistae, 14, 10: Tradit quod Ermippus de Charondae legum cantu dixit.

Athenaeus Naucratites, Deipnosophistae (epitome), 2, 2. 127 (Peppink): idem.

Diogenes Laertius (saec. III p. C.), Vitae philosophorum, II, 8, 76: Tradit quandam Charondae interrogationem, Aristippo factam.

Diogenes Laertius, Vitae philosophorum, VIII, 1, 16: Tradit quod Aristoxenus de Pythagora, amicitiae curatore, de Charonda et Zaleuco viris honestis gravibusque dixit.

Eusebius (saec. III-IV p. C.), Praeparatio evangelica, 12, 49, 5: Iterat quoque iudicium Platonis de Charonda et Homero.

Iamblichus (saec. III-IV p. C.), De vita Pythagorica, 7, 33: Tradit quod de Charondae legibus, quae diu fuerunt optima exempla, Aristoxenus dixit.

Iamblichus, De vita Pythagorica, 23, 103-104: Facit Charondam Pythagoreum.

Iamblichus, De vita Pythagorica, 27, 130: Charondas Catanensis, unus ex optimis legislatoribus, fuit Pythagoreum et una cum aliis legislatoribus dedit Italiae Siciliaeque optimas legum disciplinas.

Iamblichus, De vita Pythagorica, 30, 172: Pythagorei fuerunt optimi legislatores, et in primis Charondas Catanensis.

Iamblichus, De vita Pythagorica, 36, 267: Ponit Charondam in suo ducentorum triginta quinque Pythagoreorum indice, in urbes dispertito atque ducentos duedeviginti viros et septendecim mulieres enumerante.

Porphyrius Tyrius (saec. III-IV p. C.), Vita Pythagorae (21, Nauck): Iterat quod de Pythagoreis, qui optimas leges dederunt civitatibus, ut Charondas Catanae, dixerunt Aristoxenus et Iamblichus.

Themistius (saec. IV p. C.), Eis Konstįntion, 31, b: Ait Platonem Aristotelemque meliores fuisse quam Charondam Zaleucumque.

Synesius (saec. IV-V p. C.), Ad Paeonium de dono astrolabii, 2, 2: Olim Italia, in qua optimi legislatores fuerunt Pythagorei, ut Charondas Zaleucusque, merito nuncupata est Magna Graecia.

Theodoretus (saec. IV-V p. C.), Graecarum affectionum curatio (Canivet) 9, 8: Charondas dicitur primus legislator Italiae Siciliaeque, sed non persuasit quibusdam aliis populis.

Theodoretus, Graecarum affectionum curatio, 9, 17: Romani Charondae aliorumque legislatorum leges abrogaverunt.

Ioannes Stobaeus (saec. V p. C.), Anthologium, IV, 2, 20: Tradit quod Theophrastus de Charonda Platoneque, qui ad munera sumenda incitaverunt, dixit.

Ioannes Stobaeus, Anthologium, IV, 2, 24: Tradit Charondae legum prooemia, quae ab aliis vera ab aliis falsa habita sunt.

Stephanus Bizantinus (saec. VI p. C.), Ethnica, “Katane”, 367: Charondas erat Catanensis et excellebat Athenis quoque inter legislatores.

Photius (saec. IX p. C.), Bibliotheca, 167, 114b, 22: Ponit Charondas in indice philosophorum a se confecto.

Constantinus VII Porphyrogenitus (saec. X p. C.), De sententiis, 312, 13: Refert leges de viris qui noverca liberis suis imposita munera sumere non possunt et de malis frequentationibus, a Diodoro Siculo traditas.

Constantinus VII Porphyrogenitus, De sententiis, 312, 28: idem.

Su[i]da (saec. X-XI p. C.), Lexicon, X, 139, 1: Definit Charondam nomen proprium.

Nicephorus Gregoras (saec. XIV p. C.), Historia Romana, 2, 796: Charondas Catanensis dedit leges Siciliae.

Nicephorus Gregoras, Historia Romana, 2, 1108: idem.

AUCTORES LATINI

Cicero (saec. II-I a. C.), De legibus, I, 22: Quintus non cupit leges Lycurgi, Solonis, Charondae.

Cicero, De legibus, II, 6: Zaleucus et Charondas “non studii et delectationis sed rei publicae causa leges civitatibus suis scripserint”.

Cicero, De legibus, III, 2: “Nec vero solum ut [cives] obtemperent oboediantque magistratibus, sed etiam ut eos colant diligantque praescribimus, ut Charondas in suis facit legibus.”

Seneca (saec. I a. C.-I p. C.), Epistulae morales ad Lucilium, XIV, 90, 6: “Zaleuci leges Charondaeque laudantur; hi non in foro nec in consultorum atrio, sed in Pythagorae tacito illo sanctoque secessu didicerunt iura quae florenti tunc Siciliae et per Italiam Greciae ponerent.”

Valerius Maximus (saec. I p. C.), Facta et dicta memorabilia, 6, “5 (ext.)”, 4.1: Narrat voluntariam Charondae mortem de qua Diodorus Siculus dixit.

AUCTORES ITALICI

Torquatus Tasso (saec. XVI), Il Malpiglio II overo del fugir la moltitudine, in Dialoghi a cura di E. Raimondi, Florentiae, Sansoni, 1958, 62: Agit quoque de Charondae legibus.

Torquatus Tasso, Il Costante overo de la clemenza, in iisdem Dialoghi, 92: Iterat quod de Charondae ordine medio Aristoteles dixit.

Thomas Fazello (saec. XVI), De rebus Siculis decades duae, nunc primum in lucem editae, Panormi, Mayda, 1558, I, III, 1: Carondae sepulcrum “marmori inclusum cum arca stannea, in qua ossa ejus condita erant, aetate mea justa aedem divae Agathae, quam Veterem appellant, inventum est”.

Ioseph Emanuel Ortolani (saec. XIX), Biografia degli uomini illustri della Sicilia, Neapoli, Gervasi, 1817-1821; Bononiae, Forni, 1827 et 1999, 1, 28-32: Praebet opinabilem Charondae imaginem, desumpta nummo, narrat eius vitam, dicens eum natum et mortuum Catanae et agens de eius itineribus et commorationibus in urbibus quibus leges tulit, memorat fontes et adicit nonnullas leges.

Vincentius Gioberti (saec. XIX), Del Buono, Florentiae, Le Monnier, 1857, IV, 226: Dicit Charondam natum Catanae ante Pythagoram Zaleucumque et opinatur eius leges receptas esse a Thurinis, quare Thurinus ipse ducatur.

Euplius Reina (saec. XIX), Novello onore ai dotti e agli artisti catanesi, Catanae, Galatola, 1861, 39: Agit de nummis in Charondae honorem cusis.

Chalcedonius Reina (saec. XIX-XX), Caronda e le sue leggi, Catanae, Battiato, 1906, 1-86: Amplius particulatimque agit de vita eiusdem Charondae, quem facit non Pythagoreum natum et mortuum Catanae, de sepulcro et de nummis; memorat fontes; vertit in sermonem Italicum prooemia a Stobaeo tradita, quae vera facit et quibus addit locos similes desumptos e Bibliis.

Marius Rapisardi (saec. XIX-XX) in publica inscriptione valde Charondam laudat, memorans primum gymnasium aere publico ab eo Catanae saec. VII a. C. institutum et a liberis viris ductum atque eum dicens priscum Italiae legislatorem et austerissimum humanitatis conditorem, qui leges Siciliae Magnaeque Graeciae tulit et exemplo vitae eas sanciens gloriam immortalem meritus est.

Iurisperiti Vincentius Arangio-Ruiz et Alexander Olivieri (saec. XIX-XX), Inscriptiones Graecae Siciliae et infimae Italiae ad ius pertinentes, Mediolano, 1925; nova editio Romae, 1965, 189-227: in Appendice quae inscribitur “De Charondae et Zaleuci ceterisque Siciliae et infimae Italiae legibus” colligunt testimonia quae Diodorus et alii auctores tradiderunt, addunt idoneum commentarium iuridiciale.

Xaverius Fiducia (saec. XX), Passeggiate sentimentali, Catanae, Giannotta, 1966, 133-134: Dicit Charondam “numen indiges” Catanae, narrat vitam, memorat fontes et refert nonnullas leges.

Tinus Giuffrida (saec. XX), Catania dalle origini alla dominazione normanna, Catanae, Bonaccorso, 1979, I, 44-50: Narrat vitam Charondae, quem dicit natum et mortuum Catanae, non Pythagoreum et “auctorem codicis Chalcidensis”. Memorat fontes et vertit in sermonem Italicum nonnullas leges.

Barbarinus Conti (saec. XX), Umili e illustri, Paternione, Ibla, 1995, 403, 418, 589: Ante omnia memorat Orationem de Charonda et eius legibus a Iosepho Alessi edita Catanae anno 1826; deinde facit Charondam legislatorem Catanensem, Pythagoreum et auctorem codicis Chalcidensis, cuius leges inflectebantur et cantabantur in conviviis, opinans quoque eundem Catanam venisse ab exterioribus partibus saec. VII-VI a. C. Memorat fontes et nonnullas leges singulares.

[Iun. MMI]

UTINAM IOACHIMUS DE FLORE
QUAM PRIMUM BEATUS DECLARETUR

Dantes Alagherius in suo Paradiso (c. XII) Ioachimum de Flore invenit, “Calabrum abbatem spiritu prophetico praeditum”: a maximo Italorum poeta abbas Ioachimus in beatorum numerum numeratur. Re vera notabili cultu populari ita veneratus est: praeclaris studiosis viris Aemidio De Felice, Orietta Sala compluribusque aliis asseverantibus, eius nomen per Italiam admodum propagatum sit.

Ille autem a Sede Apostolica numquam declaratus est beatus: nullum iudicium adhuc foras datum est de petitione virtutumque testimoniis, quae post eius mortem Florenses sodales Romam miserunt. Attamen eadem Sedes Apostolica, cum monachi virtutes et doctrinam cognovisset, Ioachimi cultui numquam obstitit.

Abbas Ioachimus, ortus Caelici circiter MCXXX, in Consentina dioecesi, prius Cisterciensis monachus fuit; deinde, post in Terram Sanctam peregrinationem, ordinem Florensem instituit, qui e monasterio Sancti Ioannis per totam Italiam diffusus est. Magno ingenio praeditus, anachoreta fuit simulque mysticus, praedicator, propheta, philosophus, theologus, librorum auctor. Summorum Pontificum Imperatorumque iussu, nonnulla opera ad Christifideles aedificandos conscripsit.

Praenuntiare ille potuit aetatem Spiritus Sancti, post aetates Patris et Filii venturam, nec non Ecclesiae humanique generis renovationem, gratia paupertatis et simplicitatis. Renovatio ab eo praenuntiata magnam expectationem excitavit et complures homines ad poenitentiam adque rectum iter suscipiendum adduxit. Doctissimus vir etiam de theologicis questionibus egit, a multis veneratus, a nonnullis spretus.

Cum autem semper catholice in Ecclesia vivere et mori cuperet, ipse Sedi Apostolicae munus concredidit ut opera sua diiudicaret et, si quid erroris esset, tolleret vel emendaret; et Ecclesiae praeceptis semper obtemperavit. Eius mortis dies anniversarius, festus habitus, per saecula ritu proprio celebratus est. Quia vero plurima miracula et admirabilia ei tribuuntur, saepe in libris beatus vel sanctus Ioachimus appellatur.

Anno MCCXV S. Concilium Lateranense IV, cum libellum contra Petrum Lombardum de unitate seu essentia Trinitatis Ioachimo attributum damnaret, ipsum Ioachimum tuitum est, quia Ecclesiae semper confisus erat. Tamen abbas fama deminutus est; sed Summus Pontifex Honorius III anno MCCXX quadam bulla Ioachimum “hominem catholicum” declaravit et hanc sententiam longe lateque praedicari iussit.

Denique confirmatum est libellum contra Lombardum, qui deest indice operum ab Ioachimo composito in testamento, apocryphum esse et ideo deficere damnationis rationem.

Nostra quoque aetate abbas causa fit multorum studiorum, nec non admirationis et venerationis: in monasterio Florensi Sancto Ioanni dicato innumeri fiunt conventus, in quibus multi viri, doctrina et eruditione praediti, de Ioachimo disceptant, catholicae doctrinae propugnatore, scientia et sanctitate monacho insigni. Caelici autem institutum est sodalicium virorum doctorum, ex quibus unus archiepiscopus scilicet Consentiae, eo proposito operam dant ut Ioachimi cultum propaget utque monachum Florensem inter beatos caelites Summus Pontifex adscribat.

Ceterum nuper mutatum est Sedis Apostolicae iudicium de Ioanna de Arcu (puella Aurelianensi), de Galilaeo Galilei, de Hieronymo Savonarola, de Pio a Pietrelcina, de Iudaeis deque aliis. Utinam de Ioachimo quoque ita mutet, atque abbas “spiritu prophetico praeditus” quam primum beatus declaretur.

[Sept. MM]

DANTES ALAGHERIUS ET FRANCISCUS PETRARCHA:
SIMILITUDINES ET DISSIMILITUDINES

Franciscus Petrarcha natus est Arretii anno MCCCIV a patre Florentino, antequam parentes in Provinciam migrarent, et puerulus una tantum — ut traditur — praesens egit cum Dante, qui in exsilio iam erat.

Quaedam similitudines inveniri possunt inter Dantem Alagherium et Franciscum Petrarcham: utriusque parentes Florentini fuerunt, uterque puellam magnopere dilexit, quam celebravit sermoni vulgari. Ambo poetae longe peregrinati sunt, ordines religiosos minores sumpserunt et in carminum suorum fine Virginem Mariam celebraverunt; ipsique, linguae Italicae patres una cum Ioanne Boccaccio, etiam sermone Latino usi sunt.

Quaedam quoque dissimilitudines in aperto prostant: Dantes natus est Florentiae, Petrarcha vero Arretii. Dantis puella fuit quasi angelus de caelo descensus et ad caelum intentus, dum Petrarchae puella inter caelum terramque pendebat. Cum Dantes matrimonio iunctus esset, Petrarcha nunquam uxorem duxit. Cum Dantes gloriam sibi expectavisset propter poema vulgari sermone concinnatum, Petrarcha gloriam contigit propter poema sermone Latino exaratum, quamquam tempore illo transacto veram adeptus est gloriam ob lyrica carmina vulgari sermone exarata. Cum laudis oratio ad Beatam Virginem Mariam in Dante sit elata et naturalis, in Petrarcha est communis et artificiosa. Danti peregrinandum fuit atque experiendum quam durum esset per aliorum scalas descendere et ascendere, Petrarchae vero vita fuit in voluntariis peregrinationibus, ipseque poeta ad otium et studia tuto animo se tradere potuit. Dantes frustra speravit se poetam coronatum iri Florentiae in baptisterio Sancto Ioanni dicato, Petrarcha coronam facile accepit in Romano Capitolio. Dantes usus est sermone Latino in primis ad communicationem instaurandam cum viris doctis, Petrarcha vero Romanorum sermone usus est ad artem consequendam. Ceterum omnino novae sunt in Petrarcha optimorum scriptorum collectio atque vestigatio, praesertim ad grammaticam pertinens.

Qui velit altius perscrutari has similitudines dissimilitudinesque, utiliter legere poterit poetae Hugonis Foscolo specimen cui titulus Parallelo fra Dante e il Petrarca. Sed quia nunc nobis celebrandus est dies natalis septingentesimus Francisci Petrarchae, in hunc humanistam et poetam Latinum animum intendere volumus.

Contigit Franciscus Petrarcha aetatem integram atque perfectam tempore illo, cum vitae spatium optimum putabatur esse septuaginta fere annorum. Cum viveret inter Dantem et Boccaccium, Petrarcha fuit caeli terraeque sequester: clericus simul et adulter, liberos genuit. Puellam magnopere dilexit cui nomen Laura, quaeque post nuptias cum alio viro immature obiit: fuse hoc narratur in clarissimo libro Laurae dicato, cuius est titulus Rerum vulgarium fragmenta.

Praeter quam poeta lyricus Petrarcha exstitit primus humanista: antiquorum scriptorum codices invenit, vestigavit atque imitatus est. Ciceronis invenit tractatum De gloria, orationem Pro Archia, epistulas Ad Atticum; insuper quasdam Terentii comoedias et Quintiliani Institutiones partim. Eius opera sermone Latino concinnata, itinera atque magnorum virorum occursus — Neapolitani quoque regis Ruberti Andegavensis — effecerunt ut a. MCCCXLI in Romano Capitolio Apollinari laurea ditaretur atque Romanam adipisceretur civitatem. Auctor enim est nonnullorum operum sermone Latino quibus gloriam sibi expectabat, quae sunt: De viris illustribus, Africa, De secretu conflictu curarum mearum, Rerum memorandarum libri, De vita solitaria, De ocio religiosorum, Bucolicum carmen, Psalmi poenitentiales, De remediis utriusque fortunae, Itinerarium Syriacum, De sui ipsius et multorum ignorantia, Epistulae...

Tantus fuit eius amor in libros, ut hereditate reliquerit omnia innumerabilia volumina sua urbi Venetiis, quae bibliothecam institueret “publicam” apud basilicam Sancti Marci: re vera post poetae mortem id patrimonium deperditum est, sed in eodem loco instituta est bibliotheca Marciana.

In Petrarcha est commixtio rerum classicarum, sive paganarum, cum rebus religiosis, id est christianis: Petrarcha enim et auream aetatem celebrat et multa haurit e christiana religione. Et addere possumus Petrarcham esse primum humanistam tamquam primum "romanticum" ante litteram, angoris causa sollicitudinisque in itinera quoque faciendo, una cum postero Torquato Tasso, alio poeta inquieto. Uterque vehementer ad aeternam beatitudinem tendit, sed rursus se invenit in peccati cruciatu: denique divinam misericordiam cupit, Deo confidens.

In primo carmine, quod incipit verbis “Voi ch’ascoltate in rime sparse il suono” quodque est veluti totius libri summarium, Petrarcha lectores hortatur ut auscultent sonum suspiriorum quibus nutriebat cor in longinquo illo iuvenili errore, cum alius vir esset, atque misericordiam veniamque impetrat ob varium stilum, quo flet cogitatque inter vanas spes vanumque dolorem: petit a peritis ut interiorem percipiant amorem. Ipse sibi videtur factus esse fabula toti populo atque de hac re multum fastidit: delirationis fructus est pudor paenitentiaque; aperte novit hominum voluptatem breve esse somnium. Ideo quae amoris commemoratio videbatur, in sollemnem mutatur religiosam meditationem, intentam ad graves animi commotiones iacendas in lectores.

Viri docti laudant Petrarcham etiam quatenus humanistam, quia valde linguam Latinamque humanitatem coluit. Scribendo Latine ad auream optimorum scriptorum aetatem redire conatus est; hanc linguam elegit ut excelsa significaret. Sermone vulgari conscripsit tantum Rerum vulgarium fragmenta et Triumpha, nec non aliquas epistulas oratione soluta. Sermone Latino composuit plurima opera et ipsas adnotationes ad Rerum vulgarium fragmenta: insuper transtulit quasdam Boccaccii fabulas, quod tamen non placuit quibusdam viris doctis.

Ut fassus est in epistula Posteritati, mente vivebat inter antiquos. Scripsit ideo lingua Latina, sicut Cicero, tractatus et epistulas; sicut Horatius, epistulas metricas; sicut Livius et Vergilius, quoddam poema historicum-epicum. Conatus est etiam discere linguam Graecam, etsi superiores faciebat scriptores Latinos.

Poema Africa, IX libris hexametrorum constans, agit de re publica Romana sicut fecerant Cicero, Vergilius et Livius; non pervenit ad XII librum ut Aeneis, fortasse quoniam peritia epica caruit. Venustatem operi confecerunt amores clarae reginae Sophonibae, lyrico stilo et hexametris dactylicis conscripti in quibus Laura ipsa adumbratur:

Ille nec ethereis unquam superandus ab astris
nec phebea foret veritus certamina vultus
iudice sub iusto. Stabat candore nivali
frons alto miranda Iovi, multumque sorori
zelotipe metuenda magis quam pellicis ulla
forma viro dilecta vago. Fulgentior auro
quolibet, et solis radiis factura pudorem,
cesaries spargenda levi pendebat ab aura
colla super, recto quae sensim lactea tractu
surgebant, humerosque agiles affusa tegebat
tunc, olim substricta auro certamine blando
et placidis implexa modis: sic candida dulcis
cum croceis iungebat honos, mixtoque colori
aurea condensi cessissent vascula lactis,
nixque iugis radio solis conspecta sereni.
(V 20-34)

Ut ait poeta, Sophonibae vultus similis erat astris et Phoebo, atque nivea frons miranda Iovi, metuenda Iunoni magis quam quaelibet pulcherrima concubina. Caesaries, fulgentior auro ipsoque sole, pendebat fluitans ad auram super lacteum collum, mixto colore candido et croceo. Ipsa Laura effingebatur in illa imagine.

Hoc in opere vaticinatur ille ascensus cuiusdam iuveni Francisci, qui Scipionis famam renovare cupiebat atque carminibus Musas ab exsilio revocare: hoc sub iuvene se ipse indicat qui traditur mortuus esse capite reclinato supra dilectam Aeneida.

Magnum momentum induunt Petrarchae opera quae pertinent ad religiosam meditationem, nec non multae epistulae quae stant inter cogitationes et tractatus, quarum ultima, Posteritati inscripta, auctoris vitam describit.

In peregrinationibus suis, quae — ut ait in epistulis Ad Familiares (I, 3) — longiores et longinquiores fuerunt quam peregrinationes Ulixis, Petrarcha Romana vestigia exquirebat, maioribus epistulas conscribebat, devotis circumdabatur amicis quos Ciceroniano more Socratem et Laelium appellabat, sicut hi Ciceronem eum appellabant Cum his, qui operam dabant ad humanitatem, ad studia scilicet, et vestigationes, alte de cultura Graeca Romanaque disserebat. Novum ille antiquae humanitatis sensum animadvertebat: eius sententia, humanitas pagana congruebat cum christiana cumque Evangelio ipso.

Petrarcha sanctitatem quasi laicam ostendit, secundum optimorum scriptorum vitam, veteremque culturam ad christiane agendum proclivem ducit. Ideo, plus quam Aristotelem, laudat Platonem, Ciceronem, Senecam et Augustinum. Qua de re poeta, qui antea historicus nuncupabatur, philosophus postea nuncupatus est, videlicet magister vitae, qui sapientiam sibi comparavit optimos scriptores Graecos Romanosque frequentando.

Denique, quoniam Petrarchae duae fuerunt magnae animi concitationes, Laura scilicet et humanitatis studium, huius auctoris cognitio ad humanitatem restituendam, nostra aetate, pro dolor!, neglectam, valde confert. Meminisse iuvat in studio humanitatis semper hominem eiusque problemata in medio extollenda esse: igitur magni momenti est ea omnia renovare ipso loco quo orta sunt, ut quoddam incitamentum perveniat ad Italicam scholam, nunc ab idolis Anglo-americanis veluti captam, atque nativae vocationis ad humanas litteras misere immemorem.

[Mar. MMV]

M. A. FLAMINIUS
CLARUS POETA SERMONE LATINO

Sęc. XVI floruit Romę clarus poeta Marcus Antonius Flaminius, qui, ortus in urbe Serravalle apud Cenetam (hodie Vittorio Veneto) anno MCDXCVIII, vitam egit in longinquis aulis et obiit Romę anno MDL. Eius opera Latina sunt Lusus pastorales (carmina iuvenilia, amatoria, elegiaca) et De rebus divinis carmina (in matura ętate ardentis pietatis afflatu composita). Scripsit etiam opera sermone vulgari, sed optimum invenitur in męstitia quę complures pervadet elegias bucolicas et facit Flaminium unum ex potissimis lyricis Latinis.

Pater eius (qui antea appellabatur Ioannes Antonius Zarabino et postea in Academia Venetiana sumpsit alienum nomen Flaminium, filio traditum), studiis Fori Cornelii (hodie Imola) perfectis, docuit grammaticam in urbe Serravalle, ubi magistratum gessit, scholarum praefectus fuit et uxorem duxit quamdam neptim magni pictoris Titiani Vecellii. Idem docuit etiam in urbibus Montagnana et Bononia. Scripsit limata carmina de rebus a duce Bartholomęo Alvianensi gestis, vitas Imperatorum Romanorum et Sanctorum Dominicanorum atque nonnullas epistulas filio, papę, cardinalibus, principibus inscriptas.

Marcus Antonius Flaminius, a patre missus Romam annum XVII agens et aliqua carmina et litteras commendaticias ad papam Leonem X ferens, bene acceptus est ab eo, quocum sine metu disputabat, omnibus ostendens ingenium suum. Fuit amicus Ioannis Valdés, viri docti et theologi Hispanici, cuius opera reverentia legit, vertit, divulgavit. Scripsit paraphrasin expositionemque psalmorum, carmina sacra, multas epistulas et librum de beneficio Christi, qui statim prohibitus est. Sacrorum emendationem cupiens, quasi haereticus factus est, sed postea, quodam cardinale adiuvante, in veram religionem Catholicam rediit et usque ad mortem mansit. Pręterea sedulas curas ad S. Concilium Tridentinum pręparandum prębuit.

Incoluit pręcipue Romę, sed moratus est etiam Veronę, Salerni, Neapoli, Saticulę (hodie Caserta), Viterbii, Tridenti, Patavii. Admirationem amicitiamque habuit ab ipso papa, a cardinalibus, a scriptoribus Iacopo Sannazaro et Balthasar Castiglione atque ab aliis pręclaris Italię viris. Sępe ęgrotus, de ęgrotationibus et aliis vitę casibus illam męstitiam duxit in carmina effusam.

Simul paganus Christianusque poeta fuit, atque cecinit locorum amœnitates, naturales res et naturę gaudia cultumque, animi sensus, humanas religiosasque commotiones. Igitur in eius operibus apparent floridum ver, splendens aurora, sol, luna, stellę errantes, montes silentes, mare, nubes, imber, caminus, fabellę ab anibus narratę, somnia... Plurimi fecit et in primis coluit magnos poetas Romanos; memoravit quoque Catullum et eius amores, antiquos deos deasque, fabulas mythologicas. Vertit in sermonem Latinum etiam aliquos Francisci Petrarcę versus; sed ipsius Lusus pastorales supersunt inter polita perfectaque carmina poesis Latinę.

Delicatus animus M. A. Flaminii patet in sequenti hymno cui est incipit Ut flos tenellus:

Ut flos tenellus, in sinu
Telluris almę, lucidam
Formosus explicat comam
Si ros et imber educat
Illum: tenella mens mea
Sic floret, almi spiritus
Dum rore dulci pascitur.
Hoc illa si caret, statim
Languescit ut flos arida
Tellure natus, eum nisi
Et ros et imber educat.

Paucis versibus atque mollibus verbis (tenellus, telluris, illum, tenella, illa, tellure) poeta nos ducit in universum teneritatis et dulcedinis. Lectores attentos commovet sincera comparatio mentis tenellę cum flore tenello, in qua mens floret si pascitur dulci rore almi spiritus. Ibi quidem mens et spiritus res distinctę videntur, cum almus spiritus divino afflatu animatus sit, pertinens ad trascendentia et petens superna. Et paulatim ipsos lectores mulcet blanda modulatio per parvos versus serpens.

Quapropter M. A. Flaminius est poeta qui vivit in sęcula et iuvenibus alumnis semper cognoscendus: merito enim ei dicatum est lyceum hodiernę urbis Vittorio Veneto.

[Sept. MIM]

IOANNES BAPTISTA NICOLOSIUS
GEOGRAPHUS INSIGNIS

Ioannes Baptista Nicolosius (Italice Nicolosi) natus est Paternione (antiquitus Hyblae), in dioecesi Catanensi, a. MDCX, humili loco. Eius maiores ab ipso dicuntur originem ac nomen dedisse hodiernae Aetnaeae urbi Nicolosi (quondam Paternioni subiectae), quae re vera a proprio monasterio Sancti Nicolai nomen traxit. Parva statura, sed magno ingenio fuit, miti animo affabilique, spiritu valde Christiano. Ad sacerdotium missus, sacrum ministerium in patria incepit; sed cito, invisus civibus et consortibus quia clerus Paternionis tam mente praeditum et doctum sacerdotem parochum fore nolebat, Romam se contulit, ubi lauream in sacra theologia adeptus est atque pleramque vitam magna cum dignitate actoritateque egit, a viris doctis, principibus, imperatoribus et Summis Pontificibus plurimi aestimatus.

Romae quidem animum dimisit in litteras, poesim, mathematicam, scientiam, architecturam, rem militarem et maxime in geographiam. Praeter Italicae Latinaeque, peritus fuit linguarum Hispanicae, Francogallicae, Germanicae. Anonymus in Vitae Auctoris Breviario scripsit de eo:

“Ingenio perspicax, lucidusque, multifaria eruditione instructus.”

Cum edidisset tractatum de orbe terrarum, adeptus est munus docendi geographiam in Romano Athenaeo et tanta gratia floruit ut Germanicus princeps Ferdinandus Maximilianus de Baden eum in Germaniam secum tulerit et tenuerit curatorem rei familiaris. Deinde, post breve iter in patria, Romam rediit, ubi princeps Ioannes Baptista Burghesius eum suum praeceptorem fecit et cappellanum Cappellae Paulinae vel Burghesiae (Papae Paulo V Burghesio pertinentis), in basilica S. Mariae Maioris; quam ob rem ab anno MDCLI Nicolosius domicilium habuit in prisca domo Burghesia. Insequenti anno MDCLII, rogatu S. Congregationis de Propaganda Fide, decem magnas tabulas geographicas ad usum religiosarum missionum confecit; et idem Anonymus scripsit:

“Ea magnitudine, elegantia ac majestate ut a pluribus observatae, qui speciosora literati Orbis monumenta lustrare soliti sunt, laudes demeruerit, singulis nil simile, nedum pulchrius, in hoc genere se vidisse confitentibus.”

His decem Nicolosius addidit alias quinque tabulas in nova domo Burghesia; sed postea cunctae perierunt. Porro diu se applicavit ad tabulam regni Neapolitani, quam identidem refecit sed quae sicut aliae nondum edita est.

Ex urbe Paternione Nicolosius recenter secum duxerat iuvenem nepotem cognominem qui eum adiuvit ad conficiendas quinque tabulas (Europam, Asiam, Africam, utramque Americam) et qui post patrui mortem Venetias contendit, ubi fuit secretarius Veneti Senatus. Hic nepos fortasse fuit Anonymus vitae scriptor, qui in eiusdem Breviarii quodam puncto de patruo scripsit quoque:

“Fuit genio mitis, affabilisque, adeoque benevolus, ac in agendo simplex, apertusque. Patientia, qua continua, quibus afflictabatur, aegritudines doloresque sustinuit, admirabilis fuit.”

Et Antoninus Mongitore in sua Bibliotheca Sicula addidit:

“Acerrimus odiorum, simulationis, adulationisque hostis fuit.”

Ab a. MDCLX edidit varia opera quibus factus est maximus geographus aetatis suae et appellatus princeps geographiae. Summus Pontifex Alexander VII, qui ei commiserat tabulam finium Pontificiorum, eum dixit doctum et pium; atque Clemens IX laudavit eius digna opera quibus multum de re publica et de Apostolica Sede meritus erat. Praeterea Nicolosius invenit regulam meridianam quae etiam nunc Nicolosia nuncupata est.

Omnia laudata sunt Nicolosii opera, sed quod inscribitur Hercules Siculus, continens XXII tabulas geographicas una cum texto explanatorio, maximam laudem consecutum est. Ut ait ipse Auctor, “Herculis nomen huius labori datum est quia Atlantis appellationi correlativum”. De eo amplius scripsit sacerdos Hyacinthus Libello, Apostolicae Sedis magister:

“Prodit, iterum, in publicum latinitate donatus Hercules Geographicus Joannis Baptistae Nicolosii. Opus cum prima editione datis laudatum, tum hac secunda omnium quorum in hoc genere literarum enituit industria, gloriam supergressum. Ejus enim Auctor exequendo suo de locis describendis instituto minime contentus, multa adjungit ex rerum gestarum monumentis opportune prolata, quae cupidos hujus doctrinae, quasi hospites visendi studio incensos, a sua lectione nec locorum, nec rerum ignaros discedere patiuntur, adeo cumulate, monstrate in sua cujusque descriptione regionis mores, et studia, et populos, et proelia dicit. Addit multa ad rei militaris peritiam in primis idonea, de Arcibus, de Locorum natura, de Oppidorum munitionibus. Plurima praeterea continet, quae ad coeteros de hac Arte Libros recte intelligendos mirifice faciunt, ut quasi eorum Index et Ianitor dici possit. Et quod rarum in aliis est, non solum locorum de quibus agit Latitudinem, sed etiam Longitudinem mensuras ubique diligenter, et exacte notat. Quod vero attinet ad versionem, et ea quae occasione versionis priori editione hic accessere, in descriptione Germaniae suae cuique ditioni fines diligentes assignat, ingentem Statuum liberorum numerum in ea provincia contentorum perfecte distinguit; et ne in pronunciandis antiquis urbium, coeterorumque locorum nominibus errare lector, sic labi possit, accentibus ad singulas voces more Graecorum appositis, ei rei cumulatissime consulit. Sed in exequendis tabulis Aethiopiae, ac regni Abyssinorum singularis est in hoc libro, et quam alibi non invenias, diligentia, et omnium accuratissima de illius Imperii ratione, de Lacubus, de Fluminibus, et super omnia de Nili fontibus notitia. Ad haec animadversus vulgi hac de re scribentium error, qui perperam fines regni Abyssinorum ultra Aequatorem extendunt. Cum igitur hoc opus tam multa, tamque varia contineat lectu, cognituque utilia, et promovendae, illustrandaeque rei literariae in primis opportuna, dignum existimavimus quod non solum nostra approbatione, sed etiam judicio, et quasi fide interposita commendaretur.”

Nicolosius erat bene edoctus de recentibus progressibus geographiae et scientiae. Eius descriptiones semper certae accurataeque sunt, etsi nonnumquam mythologicas fabulas ipse refert. Plane et particulatim tractat quoque de America Africaque et novit quaestiones Galilaeianas. Appellat Galilaeum philosophum principem et magnum lumen philosophiae, cuius opera notissima ei sunt. Et, cum Ptolomaei discipulum se profiteatur atque Ecclesiae oboedientem usque ad supplicium, prius ait nullum motum esse terrae natura immotae, sed postea timide opinatur ab ipsa terra unius anni spatio magnum circa solem circuitum describi, qua de re autem marinorum aestuum accessum recessumque terrestri motui falso attribuit.

Traditur Nicolosius, dum primum Paternionem deserit, lapidem post tergum et contra urbem iecisse, eam appellans “ingratissimam patriam, malum receptaculum, gentem iniquam, sceleratam duramque”. Sed postea semper benigno animo in eam fuit. Ecclesiae parochiali S. Mariae de Alto (primae Paternionis et in qua baptizatus erat et primam Missam celebraverat) nonnullas Sanctorum reliquias et tabulas sacris imaginibus pictas donavit atque singulare privilegium paravit: eius rogatu, etsi post mortem, a. MDCLXXX, Summus Pontifex Innocentius XI concessit canonicorum collegio eiusdem ecclesiae vestimentorum cardinalium usum. Quam ob rem tria per saecula in sollemnis caerimoniis, ut in Christi Mortui processione, iidem canonici Paternionenses induerunt cappas magnas purpureas, valde longas, humi extensas, tractas, prorepentes, excitantes gravem animi commotionem. Hodie vero haec consuetudo abrogata est.

Praeterea in operum tegminibus prope nomen suum Nicolosius semper adiecit vocabula “da Paternņ” si lingua Italica, “Hyblensis” si Latina. Et in magnis operibus quae singillatim Ercole e Studio Geografico et Hercules Siculus inscribuntur hoc de patria sua scripsit:

“Hybla Major seu Paternio et Paternium. Paternņ. 34. 37. non procul a fl. Teria sive, ut alii malunt, Symetho collocata, vulgo Fiume Grande vel Giarretta; Principatus Grandis Don Aloysii Montis Cateni, De Moncada, Ducis Montis Alti. Turrim habet (nulli forte suo in genere secunda) magnam, quadratam, altam et supra saxum exstructam; Normandorum opus. Haec civitas annua, piaque devotione et pompa celebrat ad Catanensium imitationem festum gloriosae suae Patronae et Protectricis S. Barbarae Virginis et Martyris Nicomediensis. Hic lucem vidimus et educati fuimus sique disciplina, quam prae manibus habemus, lumen nobis aliquod suppeditare potest ad optimas conditiones et regionum qualitates dignoscendas, hyperbolica haud haec erit assertio, Paternionis solum quoad omnem optimamque rerum omnium affluentiam ac felicitatem nulli, quotquot in Orbe sunt, beatae regioni concedit: eam olim Cyclopes incolebant. Hic plane, clare et luculenter sicilianissatur.”

“Sicilianissare” est Sicule loqui; et ideo Nicolosius sermonem Paternionensem valde laudat, cum alii Siculi eundem dicant allarunchiatu, idest mollem instar carnis ranae: nam Paternionenses gulosi sunt ranarum et nuncupant ranam larunchia (Graece lįrynga, Latine laryngem) quia magna voce coaxat.

Nicolosius obiit Romae a. MDCLXX et sepultus est in eadem basilica S. Mariae Maioris, ante Cappellam Paulinam. In sepulcro hanc voluit inscriptionem a se ipso paratam:

JOANNIS BAPTISTAE NICOLOSII
SERVI INDIGNI ET CAPPELLANI
VIRGINIS SANCTISSIMAE
LIPSANA HIC IACENT
ANIMAM AD DEUM REDIIT

Quibus verbis additi sunt dies et annus mortis. Sed postea sepulcrum et lipsana disperdita sunt. Saec. XX, ad Nicolosii sepulcrum reperiendum, sedulas curas explicaverunt quidam viri docti, sed frustra.

Ut refert in suo Atlante Veneto geographus eiusdem temporis Vincentius Coronelli, sacerdos Nicolosius edidit Romae lingua Italica suum Herculem Siculum a. MDCLX, multis tabulis geographicis ornatum, opus quod decem post annos iterum editum est lingua Latina in folio. Cum antea edidisset opus quod inscribitur Guida allo Studio Geografico in octavo, obiit Romae antequam descriptiones suas perficeret, aetate annorum LX, a. d. XIV kal. Febr. MDCLXX, relinquens multas descriptiones apud S. Congregationem de Propaganda Fide et in domibus Burghesiis.

Et Petrus Franciscus Fiesco, alumnus Collegii Clementini Romae, eodem anno MDCLXX hoc Italice confecit tenerum carmen, sic in linguam Latinam a me conversum:

Epigramma in memoriam Domini Ioannis Baptistae Nicolosii
pulcherrimorum de Geographia librorum Auctoris.

In geographicis chartis
Orbem terrarum et magnum suum spiritum immisit
ille Nicolosius: et sagax
alterum dilatavit, alterum breviter complexust.
Nunc mors, heu, detestabili arte
Ipsum in brevi urna breviter complexast victrix;
solum corpus restrinxit,
haud spiritum, qui adhuc vivax et elatus
in foliis habet pro sepulcro Mundum universum.

Denique Placidus Bellia in sua historia quam perfecit a. MDCCCVIII dixit Nicolosium omnium disciplinarum linguarumque peritum, clarum auctorem multarum tabularum, virum ornatum virtute, diligentia, caritate, prudentia.

Civitas Paternionensis postea ei dicavit praecipuam viam, scholam ad agricultorum professionem (quae nunc facta est “media”), bibliothecam, marmoreas vel aeneas statuas in villa publica et alibi, tabulas pictas, quoddam studiosorum sodalicium et hanc inscriptionem in domus municipalis fronte:

A GIOVAMBATTISTA NICOLOSI
GEOGRAFO INSIGNE
NEL TERZO CENTENARIO DELLA SUA NASCITA
LA PATRIA
A. D. VI OCT. MCMX

Ut patet, auctoritas Nicolosii facit ut sedulo omnia edenda sint eius opera, et iterum quae quondam edita, si licet “anastatica” editione.

I. B. NICOLOSII OPERA EDITA

Teorica del globo terrestre et esplicatione della Carta da Navigare, Romae, Manelfi, MDCXLII. (Exemplar exstat in bibliotheca municipali Panormi.)
Dell’Ercole e Studio geografico, Romae, Mascardi, MDCLX, (Duo tomi, quorum exemplaria exstant in bibliotheca Vaticana, Chigi S. 166.)
Guida allo Studio Geografico, Romae, Mascardi, MDCLXII. (Exemplar exstat in bibliotheca “Ursino-Recupero” Catanae.)
Hercules Siculus sive Studium Geographicum, Romae, Hercules, MDCLXX-MDCLXXI. (Duo tomi, ex quibus secundus Continens Tabulas, sive Descriptiones Geographicas.) Praeest operi Breviarium Vitae Auctoris. (Exemplaria exstant in bibliothecis “Giambattista Nicolosi” Paternionis et Casanatensi Romae.)

I. B. NICOLOSII OPERA NONDUM EDITA
(pleraque in bibliotheca Casanatensi Romae):

Descrittione geografica dello Stato Ecclesiastico.
• Regno di Napoli altrimenti detto Regno di Sicilia di qua dal Faro...
• Descripcion de la costa de Espańa.
• Alexander Magnus sive Q. Curtius notis Geographicis locorum et provinciarum de quibus in Alexandri vita loquitur elucidatus.
(Deperditum.)
• Sex primi libri Metamorphoseon Ovidii, notis geographicis illustrati.
• Disciplina Militare o sia Arte d’erigere, condurre, allogiare et disporre in Battaglia un Essercito Reale.
• Trattato dell’Artiglierie.
• Trattato della Fortificatione Regolare et Irregolare.
• Modo di disegnare le Piante della Fortificatione Regolare.
• Ragione dell’Architettura Militare.
• Notizia de’ Potentati di Europa, Asia e Africa.
• Culto dell’Africa.
• Viaggio di Germania.
• Informazioni dello stato antico e presente della Serenissima Casa di Baden.
• Notizia della persona e stato del Serenissimo Principe Ermanno di Baden.
Trattato Geografico... Con una Compendiosa Prattica di Paesi.
• Notizia della persona e stato del Serenissimo principe Gustavo Adolfo.
• Consulta... sopra la descriptione fatta dell’Inferiore Etruria.
• Risposta... sopra il sito de’ Triburiani e del Concilio Triburiense.
• Le contrarie passioni.
(Comoedia acta Paternione et postea deperdita.)
• L’amor del sangue. (Comoedia acta Romae et postea deperdita.)
• La gatta. (Poema deperditum.)
• La rogna. (Poema deperditum.)
• Sfera di Galileo Galilei.
• Breve ristretto del pensiero del sig. Galileo Galilei... intorno al Flusso, et Reflusso del Mare.
• Discolpa di Galileo Galilei.
• Epistulae

ALIQUAE OPERA IN QUIBUS DE I. B. NICOLOSIO AGITUR

• Vito Amico, Dizionario Topografico della Sicilia, Panormi, Dimarzo, MDCCCLVI.
• Placido Bellia, Storia di Paternņ, in A. Cunsolo-B. Rapisarda, Note storiche su Paternņ, vol. II, Paternņ, Ibla, MCMLXXVI.
• Barbarino Conti, Umili e illustri, Paternņ, Ibla, MCMXCV.
• Vincenzo Maria Coronelli, Atlante Veneto, Venetiis, Padovani, MDCXC.
• Santi Correnti, Paternņ, Catanae, Cent, MCMLXXIII.
• Salvo Di Matteo, Un geografo siciliano del XVII secolo / Giovan Battista Nicolosi, Paternņ, Centro Studi “G. B. Nicolosi”, MCMLXXVII.
• Antoninus Mongitore, Bibliotheca Sicula, Panormi, Bua, MDCCVII-MDCCVIII.
• Giuseppe Emanuele Ortolani, Biografia degli uomini illustri della Sicilia, vol. III, Neapoli, Gervasi, MDCCCXIX.
• Barbaro Rapisarda, Giovan Battista Nicolosi, Paternņ, Centro di cultura politica, MCMLXXVI.
Gaetano Savasta, Della vita e degli scritti di Giambattista Nicolosi, Paternņ, Bucolo, MDCCCXCVIII.
Enciclopedia Italiana di scienze, lettere ed arti, vol. XXIV, Romae, Treccani, MCMLI.

[Dec. MM]

AEGIDIUS FORCELLINI
PERINSIGNIS LINGUAE LATINAE CULTOR

“Lexicographorum princeps” et “Linguae Latinae summus peritus”: sic dicitur in patriis monumentis Aegidius Forcellini, qui, iungens humilitatem cum ingenio, magna cum peritia et labore confecit magnificum opus quod hodie Lexicon Totius Latinitatis inscribitur, per totum orbem terrarum diffusum.

Aegidius Forcellini natus est obscuro loco Campi Alani, apud ripam dexteram fluminis Plavis, in dioecesi Patavina, a. MDCLXXXVIII, et ibi obiit a. MDCCLXVIII. Sacerdos, fuit alumnus et professor clari seminarii Patavini, ubi per saecula plurimi habitum est linguae Latinae studium et ubi praefectus Iacobus Facciolati ei mandavit emendationem operis Iacobi Sartori quod, primum confectum a monacho Antonio Calepino, Calepinum Septem Linguarum inscribitur et sic emendatum iterum editum est a. MDCCXVIII. Deinde, suo volumine de Ortographia Italica edito, hortatu card. Cornaro et iussu eiusdem Facciolati, incepit opus quondam Totius Latinitatis Lexicon nuncupatum, sed cito intermisit quia ipse missus est ad seminarium Cenetae (hodiernae urbis Vittorio Veneto), ubi moratus est ab a. MDCCXXIV ad a. MDCCXXXI et ubi fuit professor, rector et studiorum praefectus, alliciens sua fama multos discipulos e variis et longinquis quoque regionibus provenientes.

Cum primum Patavium rediit, retractavit idem Lexicon, cui se dedit quadraginta circiter per annos, victum quoque somnumque neglegens, et quod perfecit a. MDCCXVIII. Hoc opus erat destinatum clericis et sacerdotis, qui tunc e more sermone Latino scribebant loquebanturque, sed postea factum est instrumentum pernecessarium omnibus viris studiosis Latinitatisque cultoribus. Attamen non vidit eius editionem, quae curata est post mortem typis seminarii Patavini ab eodem Facciolati a. MDCCLXXI. Postremis suae vitae annis Aegidius refugium habuit Alani, ubi catechismum pueris docuit, agrestes operas peregit et aequo animo obiit octoginta annos natus.

Postea Lexicon iterum emendatum, auctum et in meliorem formam redactum est singillatim ab Iosepho Furlanetto, Francisco Corradini et Iosepho Perin, seminarii Patavini alumnis et professoribus. Iosephus Perin ex opere traxit omnia nomina propria et concinnavit duos tomos qui Onomasticon inscribuntur; quam ob rem magnificum opus hodie comprehendit Lexicon (quattuor tomos) et Onomasticon (duos tomos). Ab a. MCMXL idem opus editum est nonnullis editionibus anastatice confectis.

Epistularum commercium inter Aegidium et Marcum fratrem nuper pervestigatum est a Georgio Ronconi, studiorum universitatis Patavina professore. Ex eo emergunt non solum benevolentiam in fratrem et pietatem in matrem (nec non sedulitas, consilium auxiliumque), sed etiam magnum ingenium, studium laborque Aegidii.

Die X Martii a. MCMLXXXIX, ad trecentesimum annum Aegidii Forcellini ortus celebrandum, Summus Pontifex Ioannes Paulus II epistulam misit Alfredo Magarotto (tunc protonotario apostolico atque dioecesano administratori et hodie episcopo Cenetae), necnon ceteris sacerdotibus, seminarii alumnis cunctisque fidelibus Patavinae dioecesis. In ea valde laudavit perinsignem linguae Latinae cultorem et eius Lexicon, quod dixit “documentum, quin immo monumentum, unde plena colligitur cognitio illius copiosi linguae patrimonii”. Simul exoptavit ut Aegidii Forcellini, sacerdotis ac studiosi, exemplum “vividum persistat in historiae memoria apud Ecclesiam istam venerabilem quae eum instituit et sustinuit”. Insuper precatus est “ut spiritalis eius hereditas ministerium consoletur animarum pastorum eiusque industria velut Latinitatis cultoris pergat comitari inquisitiones studiosorum linguae Romanae”.

Urbs Patavium ei dicavit unum ex suis vicis; Ceneta autem viam prope seminarium et hanc inscriptionem in eodem:

AEGIDIO FORCELLINI
LEXICOGRAPH. PRINCIPI
ALTERI SEMIN. CENET. AB ANNO MDCCXXIV
PER SEPTEM
IN MORUM DISCIPLIN. IN LITTER. STUDIIS PROMOV.
PARENTI
DIUTURN. DEDIGNATI SILENTIUM
ANNO MDCCCXLV
PROF. P. P.

Alani, in cuius ecclesia ipse Forcellini sepultus est, positae sunt complures inscriptiones ei dicatae, unam ex quibus poeta Nicolaus Tommaseo confecit.

Refero nunc omnes inscriptiones Alani sicut egomet transcripsi:

In monumento piramidali:

AEGIDIO FORCELLINI
LEXICOGRAPHORUM PRINCIPI
MAXIMO SEMINARII ORNAMENTO
HOC MONUMENTUM
QUO LOCI ORTUM SEPULCRUMQUE HABUIT
ANNO OB EIUS MORTE CXI
AD TANTI NOMINIS GLORIAM INSTAURANDAM
POSITUM EST
COL CONCORSO DELL’ITALIA
PROMOTORI
IACOPO BERNARDI
FRANCESCO CORRADINI
ANTONIO CARNIELLO
IL XXVIII SETTEMBRE
MDCCCLXXIX

DOPO UN SEC. DI SILENZIO
SU LE OBLIATE CENERI DI
EGIDIO FORCELLINI
PERCHE’ QUI A GLORIA
DE LA SUA TERRA NATALE
E D’ITALIA
FOSSE IL NOME
DEL SOMMO LESSICOGRAFO RIDESTO
UN RICORDO MODESTISSIMO
SI ERESSE

Extra domum:

QUI ERA LA CASA
OVE NACQUE E MORI’
EGIDIO FORCELLINI
CHE COL SUO LESSICO
IMPRESSE
DINANZI AL MONDO
IL PROPRIO NOME
SIGILLO IMPERITURO DI GLORIA
N.26.8.1688 M.6.4.1768

In platea:

PIAZZA
EGIDIO FORCELLINI
SOMMO LATINISTA

In fronte scholae:

SCUOLE ELEMENTARI EGIDIO FORCELLINI

A
EGIDIO FORCELLINI
1688-1768
PRINCIPE DEI LESSICOGRAFI
MAESTRO DI VIRTU’ E DI SAPERE
AFFINCHE’
SIA D’ESEMPIO
A QUANTI QUI VENGONO
CON VOLONTA’ DI APPRENDERE
1968

Extra ecclesiam:

EGIDIO FORCELLINI
ONORE DEL CLERO E DEL SAPERE ITALIANO
QUI PREGO’ NEGLI ULTIMI DELLA PURA SUA VITA
COSPICUO DI SACRA AUTORITA’
PERCHE’ SENTĢ LA GRANDEZZA
NON DELLE PROPRIE BENEMERENZE MA DEL DOVERE
FU GRANDE
N. TOMMASEO

----------------

NEL SECONDO CENTENARIO DELLA MORTE
LA PATRIA VENERANTE, CHE SI GLORIA
DI CONSERVARE IN QUESTA CHIESA
LE SUE SPOGLIE MORTALI.
1968

Intra ecclesiam:

EGIDIO FORCELLINI

in testa alla prima pagina del suo Lexicon
pose con giusta Fierezza questo distico:

PHOEBUS UTRUMQUE POLUM DECIES QUATER AXE REVISIT
HOC NOSTRA IMMENSUM DUM MANUS URGET OPUS.

Interpretazione commemorativa:

QUARANTA VOLTE IL SOLE
CONDUSSE APRIL SULLE AIUOLE.
SEMPRE VIGILI E ATTENTE
TROVŅ LE MIE MANI E LA MENTE
A UN’OPERA ATTENTA E SOVRANA.
LUNGO I SENTIER DEI SECOLI
CAMMINERA’ LONTANA.
LE CHIAVI ESSA RECA DEL FULGIDO IDIOMA
CHE I POPOLI STRINSE ALLA FORZA DI ROMA
SOLENNE LINGUAGGIO, STRUMENTO E DIFESA
DEL SACRO MESSAGGIO AFFIDATO ALLA CHIESA.

HIC REQUIESCIT
AEGIDIUS SACERDOS FORCELLINI
OBIIT ANNO MDCCLXVIII DIE V APRILIS
ANNOS NATUS LXXIX M. VIII

AEGIDIUS FORCELLINI
LEXICOGRAPHORUM ADHUC PRINCIPI
AB EIUS ORTU FELICISSIMO
TERTIO MORIENTE SAECULO
TANTAE MAGNITUDINIS HAUD IMMEMORES
EIUSDEM PATRIAE CIVES
INTENTIS POSTERORUM OCULIS
HOC SACRUM CIRCUM CINERES MONUMENTUM
VII KAL SEPT MCMLXXXVIII
ALACRES POSUERE

[Iun. MM]

DOMINICUS A. TRIPODI,
PICTOR ET EXPLICATOR DANTIS

Plurimi fuerunt per saecula explicatores Dantis Alagherii, sed Dominicus Antonius Tripodi pictor et explicator Dantis simul est. In arte sua pingit etiam animalia et alia quae nuncupantur "naturae mortuae"; et interdum oblectatur parvis sed lepidis tabellis, quales sunt quae praesaepe cum iucundo utriculario in tenebris modulante vel urbium imagines effingunt: sed summum studium amoremque servat poetae Florentino, quem tractat magna cum cognitione vitae, operis et praecipue animi qui scaenas et dramatis personas pervadit. Insuper et poeta et musicus et orator est; atque commercium habet cum multis viris illustribus, in Italia et extra, illa sodalitate quae facit fratres artifices.

Natus a. MCMXXX in Bruttii vico qui de Sancta Euphemia Asperi Montis nomen ducit, sextus inter octo fratres, ingenio ac peritia cotidie renovat Magnae Graeciae claritatem. Postquam frequentavit officinam patris, qui et pictor et scultor et musicus erat, Dominicus A. Tripodi migravit in Tusciam, Pedemontium et Langobardiam, ubi studere et in opere versari incepit. Brevi tempore artis magister factus est et antiquas tabulas, statuas monumentaque restauravit. Sic quadraginta per annos vitam egit Mediolani et Comi; deinde, professor emeritus, se recepit Romam, ubi sedulum studium prosecutus est.

Vel fortibus oleatis pigmentis vel levibus aquatis coloribus sunt pictae Dominici A. Tripodi tabulae, in quibus nonnunquam apparent notae illorum pictorum qui maculas pingunt, luminum umbrarumque rationem secuti. Nuper, praecipue in tabulis coloribus aqua dilutis pictis ad Paradisum pertinentibus, eius figurae factae sunt definitiores, leviores apricioresque. Nonnulli viri docti religiosique magna laude affecerunt eas, toto fere orbe terrarum vel expositas vel comparatas, quippe quae artificis fidem, humanitatem pietatemque egregie exprimant: et ideo innumerabilia sunt praemia quae ipse contigit. Ut exemplo utar, de Christi effigie sic sermone Hispanico ei scripsit archiepiscopus Matritensis Antonius Maria Rouco Varela: “Valde prodest ad recentem iconographiam de Iesu Christo, quia procul est ab omni ficto atque composito pingendi modo in quem, incommode, offenditur frequenter.” Nam Christus Tripodianus ostenditur tempore quo, ultra omnem humanum dolorem, opprimitur hominum perfidia, quia immolatur pro illis qui neque eum amant neque sacrificium reddere sciunt. Paucis lineis pictor errorem nostrum nobis indicat, dum nos ad paenitentiam invitat. Insuper Virginis Mariae effigies cum divino puero in gremio suavissimam matris expressionem una cum magni amoris sensu ostendit.

Nunc Dominicus A. Tripodi vestigat opera maximorum scriptorum inter quos Homerus, Vergilius, Seneca, Ioachimus de Flore, Dantes Alagherius. Felix est occursus Dantis, qua re ipse CL fere tabulas ad Divinam Comoediam pertinentes adhuc pinxit. Incepit quadam Ioachimi de Flore tabula iam Hispali exposita et deinde scaenas personasque pingere continuavit, ita ut factus sit unus ex pictoribus Danti deditis. Haec tabulae testantur ante omnia amorem erga Dantem, nec non erga quicquid divinus poeta humanitati nostrae institutionique propriae significat; praeterea altam de humana sorte et de vitae causis meditationem exprimunt, quam pictor efficere potuit ingentis doctrinae gratia atque animi mollitiae. Quodam modo sunt signa assiduae veri investigationis notabilisque religionis, digna magis magisque aestimatione in aetate — ut nostra — ad rerum materiam intenta atque ad magnam Dantis neglegentiam in schola ipsa.

Memorandae hic videntur, adnotatiunculis coomitantibus necessario brevibus, aliquae saltem Dominici A. Tripodi tabulae, cui sunt subsequentes tituli:

“Dantes”, in cuius vultu (oculis, ore) patent vitae austeritas et suscepti muneris conscientia: revera artifex pinxit varias Dantis figuras; “Beatrix puella” vere pulcherrimus angelus videtur, qui descendit de caelo in terram ad miraculum monstrandum; “Boni aut mali electio” coloribus parum delineatis exprimit confusionem trepidationemque quae fieri possunt ante quandam tam magni momenti electionem; “Tres ferae” et “Pardus”, nervosis lineamentis robustisque coloribus tristitiam propter transitum qui fieri non potest in universum spirant, causa quoque dolosi pardi in insidiis positi (Inf. I); “Dantes et mors” ostendit Dantem quasi succumbentem morti, videlicet peccato aeternaeque damnationi, sed postea sic non fiet (Inf. I); “Limbus” egregie effingit animas Dei visionem frustra invocantes (Inf. IV); “Philosophus” (fortasse Homerus, Socrates, Plato, Aristoteles...) statuariam artem et humanitatem simul commiscet, una cum gaudio ob veritatis investigationem possessionemque (Inf. IV): haec tabula, exposita in Romae regio conclavi Innocentii XII a Solio dicto, est una ex imaginibus quae exornant volumen cui est titulus Italicus Storia della filosofia e delle religioni, a Paulinis editum-SAIE; “Minos” in maiestate sua exstat sicut solidum monumentum (“Stavvi Minņs orribilmente” scribit Dantes), iam inde ab initio impiorum animas conturbans etiam aspectu suo immaniter acuto (Inf. V); “Sturni”, coloribus motibusque impressis, effingunt quasi gaudii intervallum in Pauli Franciscaeque tristi casu (Inf. V); “Geryon”, curvis lineis vehementibusque coloribus, immanitatem, formidinem, fraudemque exprimit (Inf. XVII); “Tiresias” habet in torto vulto et toto corpore, quod hominis et feminae simul est, duplici sexus ambiguitatem cui se adiungit quaedam maestitia propter sortem (Inf. XX); “Ulixes” Troiam incensam contemplatur conspectu fero vaticinioque, dum in tabula “Ulixis finis” heros in naufragium incurrit et artifex effingit navem demersam (Inf. XXVI); “Lucifer” in cadendo, postquam fuit angelus pulcherrimus, fit figura quasi informis, lineamentis effugentibus (Inf. XXXIV); “Mons purgatorius” vere erumpit lacu in caelum caeruleum (Dantes dicit “si dislaga”: Purg. III); “Manfredus” una cum vulnerationis mortisque maestitia habet salutis serenitatem (Purg. III); “Dantes et Vergilius” effingit Vergilii a Dante discessum: in Vergilio est expletio salutaris operae erga Dantem, dum in Dante (capite mitra coronato et manibus in pectore consertis) apparent gratus animus atque elata sollemnitas (Purg. XXVII).

De suo Paradiso, cerasi instar in vernis agris florentis, ipse ait picturam, cum rethoricam fictamque scientiam eludat, patefactam esse demisso tono, sed vehementem tamquam felicem animi condicionem, atque imagines emersas esse vivas, praecipuas, cum colore presso aptoque coalescerent. Sine dubio difficile est pingere quod solum cogitare possumus, cum hae cogitationes saepe in mysterii meandris consumentur. Mirus ac novus artifex quod metaphisicum est reddere conatur: hoc demonstrant tabulae quae nuncupantur “Spiritus Sanctus sublime volans”, “Caelum lunae”, “Caelum solis”, “SS. Trinitatis refractus”: tabulam hanc ultimam Ioachimus de Flore iam mirabiliter pinxerat quasi tres circulos tribus coloribus distinctos quos Dantes postea in ultimo carmine ad poesiam adhibuit.

Et in itineris sui fine pictor Tripodi, postquam in mente apparuit portentosa “Virgo Mater” de qua supra dixi (Par. XXXIII), una cum poeta Alagherio, miratur Christum incarnatum et dolentem, eodem vultu tabulae nuncupatae “Christus Palestinensis” de qua quoque supra dixi (Par. XXXIII); et ergo huiscemodi opera, una cum eodem Dante qui in eo vultu invenerat nostram effigiem, dum effingit quemcumque hominem in terra ob graves iniquitates infirmitatesque patentem, submissa voce sincere orare videtur: “Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine! Maiorem dedisti laetitiam in corde meo, quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum. In pace dormiam et requiescam, quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.” (Psalmus IV, VII-IX)

Multae aliae tabulae memorandae sunt, sed hic fieri non potest. Interdum Dominicus A. Tripodi in sua pictura eventus varios, cogitationes vel meras locutiones Divinae Comoediae interpretatur: qua de re saepe in tabulis eminent biblica verba vel vitae aeternae instituta. Deinde explicat tabulas suas in frequentatis acroasibus et patefacit non solum fidem pietatemque suam, sed etiam latam doctrinam theologicam: bene enim novit et Vetus et Novum Testamentum, litterarum Christianarum monumenta, sacros ritus Catholicos. Praesertim explicat artis suae rationes artificiaque, lineamenta coloresque, allegorias signaque, cum putet magni momenti esse colorem in Divina Comoedia.

En denique Dominici A. Tripodi poetae unum saltem breve carmen, hic in sermonem Latinum conversum:

O Scylla, Scylla,
calamitatum puella,
tu, quae mortalibus spiris torsisti
Ulixis navem forteque cor,
nunc somnians et deperdita iaces
in tuo mari caeruleo.
Apud tua saxa sine aetate,
historiae mythorumque ignarus,
ad tempus
Xiphias-gladius occurrit... morti.
Quando?

Ut patet, Dominicus A. Tripodi exquirit Dantem, cum de praesenti tempore nec non futuro alta responsa expetat, ad vitam suam melius intelligendam agendamque. Et hoc satis videtur ad multiforme ingenium magni aestimandum artificis, qui quidem Dantis sacrum poema in picturam nova explicatione transposuit, humanum et divinum adhibens: nam, ubi formae coloresque germinant e fide pietateque, pictura ars et oratio simul fit.

[Dec. MMIV]

CARMELUS FICHERA
SCHOLAE ET VITAE MAGISTER

Lectores qui perscrutati sunt librum meum Dante e Gioacchino da Fiore inscriptum et ab editore Pellegrini Consentiae editum, noverunt profecto nuncupationem qua ipsum volumen incipit:

In memoriam
CARMELI FICHERA
professoris educatoris amici
constantis testis regularum virtutumque
ad religionem scientiam honestatem pertinentium
ut semper laudentur excellentes dotes
mentis et cordis.

Carmelus Fichera natus est a. 1935 Sanctae Mariae Licodiae, in vico prope montem Aetnam, et consecutus est lauream in litteris humanis apud Catanensem studiorum Universitatem, ubi thesim habuit de Paraphrasi sancti Evangelii Ioannei a Nonno Aegyptio confecta, omne punctum ferens. Exercuit magisterium in Tuscia, Campania et Sicilia. Praemature obiit Catanae a. 1992, dum munere fungitur multos abhinc annos in lyceo classico Paternionis, relinquens in gravi maerore omnes qui eum noverant, praesertim memet qui quadraginta per annos aestimatus aestimatorque amicus ei fui et diutinum epistularum commercium cum eo habui. Ut in sepulcro ad eius pacem vovendam scriptum est, professor valde patibilis fuit, cultura humanitateque praeditus, et vitam mortemque oppetivit adamantina cum fide Christiana.

Litteras Graecas Latinasque colendo, patriam adoptivam honoravit Albavillam (Italice Biancavilla, eam quoque prope montem Aetnam), quae quondam appellabatur Casale Graecorum (Italice Casale de’ Greci) vel tantum Graeci (Italice Greci), quia saec. XIV condita est a profugis Epirotis seu Albanensibus Graeco ritu, ex quibus ortum est posterius nomen Albavilla.

Ecclesias et sacerdotes frequentabat atque verbum Evangelii in scholis viisque laeto animo divulgabat. Item per Italiam adibat conventus ad religionem vel scientiam spectantes. Graecarum Latinarumque litterarum tanta doctrina fuit ut fieret professor plurimi habitus. Praeterea notabiles ei fuerunt in vestiendo loquendoque distinctio, humanitas, munditia et lepor; et ipse, qui neque uxorem duxit neque sacerdos fuit, fervidus iuvenum amicus simul fuit, praeterquam quod educator, qui occasione oblata eorum animos difficultatesque comprehendebat et eos iuvabat; et illecebrarum suarum gratia more solito per vias procedebat iuvenibus circumdatus, sicut sanctus Ioannes Bosco.

Haec cum iuvenibus consuetudo fecit ut et ipse iuvenis corpore quoque semper maneret. Vir tam doctus fuit qui quosvis aliquid doceret, iuniores et seniores, et in primis pracepta Christiana exemplo vitae ubique demonstravit. Magni fecit Dantem, Divinam Comoediam et scholam seriam, in qua malebat melius linguae Latinae studium. Et tantus amor erga scholam discipulosque fuit ut Carmelus, quo die ipsius mater iacebat in lecto recentissime defuncta, voluerit quoque scholam adire, ad quot puncta quisque discipulus tulerit computandum; atque, in extremis suis, ipsis dilectissimis discipulis egregiam epistulam perturbantibus verbis inscripsit.

Quandam eius thesis partem edendam nuper curavit Salvator Latora, professor philosophiae in Studio Theologico Catanensi, una cum speciminibus quorundam amicorum.

Eius vero versus Latini nondum editi sunt; quare egomet, cui unum exemplar a. 1983 dono dedit, aequum nunc statuo proferre: hi versus sunt sicut ipse scripsit, tituli autem periochaeque a me in linguam Latinam conversa sunt.

° ° °

I

Aliquot carmina Latina a Carmelo Fichera ad amicos inscripta

IAN. 1972: INGRESSUS ROSCIANUM NOVI ARCHIEPISCOPI
D. ANTONII CANTISANI
(superiore mense ordinati)
Toto animo voveo: Dominus faveat Tibi semper,
ut Regnum Christi in novo honore pares.

RESPONSA PRO VOTIS NATALICIIS SINGULORUM DISCIPULORUM
Grato animo semper reddo tibi omina multa:
numquam deficiant veri amor atque Fides.
Laetificet tua vota Redemptor, tempore in omni:
Sancta Dei Pietas lux tibi vitaque sit.
Grato animo voveo: adsit faveatque Redemptor
Sancta quibus Domini Lux animi placeat.

NOV. 1972: XXV SACERDOTII ANNIVERSARIUM D. ARMANDI CORVEDDU
(Orionini)
Perge, Sacerdos, sacra Dei altaria adire!
Perge animis semper dona referre Dei!
O precibus nostris Dominus faveat: tueatur
inque sacro officio Te beet ipse Deus!

FEBR. 1975: LAUREA IN LITTERIS NUNTII ATTINĄ
O salve, lauro nuper redimite magister!
Nunti, Te faustis ominibus sequimur:
laetificet Christus tua munera, tempore in omni,
vera dum pueros luce alis et decoras.

APR. 1975: PROMISSIO SOLLEMNIS MAGISTRAE ELISAE SPATAFORA
DUM IN PUBLICIS NUMERIS FIT
Quid melius placeat Tibi, Elisa, voveri ab amicis
pro confirmato — euge! — magisterio?
Firma utinam doctrina tibi maneat puerisque
ingenium et virtus cum pietate Dei!

APR. 1976: LAUREA IN IURE CANONICO
SACERDOTIS D. CARMELI SALOMONE
O salve, lauro nuper redimite, Sacerdos,
fausta Tibi, Salomon, omina perveniant:
laetificet Christus tua munera, tempus in omne,
Legum cum vindex — euge! — patronus eris.

APR. 1976: LAUREA IN EDUCANDI ARTE CUIUSDAM ADIUCTRICIS S. D. B.
Joannes Bosco, faveas: devota puella
doctoris nomen nuper adepta venit.
Laetificet Christus tua munera, docta magistra,
semper si pueros ad Dominum redigas.

IUL. 1976: AD COLLEGAS QUAESITORES
IN EXAMINE MATURITATIS CLASSICAE FOVEAE
Haec fiant vobis vice carminis omina laeta,
aestas dum torret, anxia sollicitat.
Scimus enim quantum cruciet nos tempus iniquum,
quo juvenes nostri, corde micante metu,
notae adeunt nonnulla pericula, nosque fatigans
versantes Foveae Sirius aggreditur.
O utinam Deus adjuvet atque homines tueatur,
seu curis capimur, seu studiis ferimur!

II

Versus Latini Carmeli Fichera ad varias occasiones
amicis dicati et iucundae scholae referentes.

DISCIPULUS IMPARATUS INTERROGATIONIS PROLATIONEM PETIT
Si infirmus videor doctrina, parce, magister!
Fac me paulisper ne, pie, rite roges!

FICTA DENUNTIATIO DISCIPULI
QUI AEGRE DURAM DISCIT DISCIPLINAM
Ediscenda meo genio non apta videntur.

INVITATIO AD SILENTIUM IN EXAMINE VERBIS FACTO
Spectantes audite pie linguisque favete.

INVITATIO AD TRANQUILLITATEM IN EXAMINE SCRIPTO
Scribere si recte cupitis, linguis faveatis

QUI SERO VENIT VENIAM A PRAESIDE PETIT
Ne Tibi displiceat, Praeses, mea tantula mora.

MAR. 1981, PERVIGILIUM CUM SALTIS DISCIPULORUM
LYCEI CLASSICI PATERNIONIS:
FICTAE LITTERAE A PRAESIDE PASSIM DEMISSAE
IN ELEGOS CONVERSAE
Interdum liceat, juvenes, depellere curas
saltibus; at studiis firmus amor maneat.
Concelebrantibus hoc Praeses edicit ad unum:
“SALVIS OFFICIIS, LAETITIA FRUIMUR!”

FEBR. 1981: DIES NATALIS CUIUSDAM DISCIPULAE LYCEI
Perge via Domini! Deinceps, labentibus annis,
grata Tibi semper munera suppeditent!

AD SINGULOS NATOS RECENTES COLLEGARUM AMICORUMQUE
O salve! Tibi, nate recens, caelestia semper
munera suppeditent, pro pietate Dei!

MAI. 1981: SIMPHONIA LYRICA VOCALISQUE IN LYCEO CLASSICO
(superiorum distichorum variatio accomodatioque)
Interdum liceat, juvenes, depellere curas
“cantibus”; et studii firmus amor maneat.
Concelebrantibus hoc pueris nunc praecipiendumst:
“VIRTUTEM AMPLECTI LAETITIA PLACEAT!”

III

STROPHAE ALCAICAE IN MEMBRANA
PRO SACRA ORDINATIONE NERULI, DIE 25 OCT. 1981

Excellentissimo ac Reverendissimo Domino
VINCENTIO COZZI
Episcopo nuper sacrato.

Electe Praesul, flos populi Dei,
maiore sacro praedite munere,
pro Te Deo grates agentes
omina fausta Tibi precamur.

Charismatum vis suppeditet tibi,
in sanctitatem dum populum Tuum
ducis, Fidem Spem Charitatem
— tempus in omne — fovens alensque.

Orate, fratres, ut niteat diu
Ecclesiae ver vitaque Praesulis!
Deo sonent hymni precesque:
“Pax Domini maneat perennis!”

AD NUNTIUM NICOTRA PRO DIE FESTO EX NOMINE ET NATALI,
25 MAR. 1981
Recte si nomen genio Tibi concinit aptum,
numquam non veri “nuntius” esto ubivis!
Firmus amor semper — voveo —, labentibus annis,
virtutis crescat justitiaeque tibi!

° ° °

Decimo die anniversario eius mortis, rogemus Deum omnipotentem ut pro fervida pietate et bonis factis concedat dilecto famulo Carmelo Fichera, magistro scholae et vitae, sempiternum praemium gaudiumque atque exoptemus ut diu maneant nobiscum eius nomen et exemplum!

Iustum quidem videtur ut apto tempore apud lyceum classicum Paternionis vel in fronte domus in qua natus est, ei dedicetur inscriptio sic fere concinnata:

CARMELO FICHERA
LITTERIS LATINIS GRAECISQUE PERITO
QUI INNUMEROS IUVENES
AD DOCTRINAM HUMANITATEMQUE
CHRISTIANO ANIMO EXEMPLOQUE
EDUCAVIT
AMICI COLLEGAE DISCIPULI
HOC DICAVERUNT MONUMENTUM
ID. IAN. A. D. MMII

[Sept. MMI]

RITA CALDERINI
PUGNAX ITALICAE SCHOLAE DEFENSOR

Rita Calderini nata est Mediolani a. MCMXVIII, ex patre Aristide, claro antiquitatis cultore et in athenaeis magistro. Adepta laurea apud universitatem catholicam Mediolani, docuit litteras Latinas et Graecas in aliquibus lyceis, presertim Mediolani, Comi, Solomni, Placentiae. Eodem tempore plurimos edidit libros: ob quam rem aureum nomisma contigit, ad scholae culturae artis benemeritos largitum ab Italicae rei publicae summo moderatore.

Denique eius longum magnique momenti munus fuit consociatio ad Italicam scholam defendendam, quam ipsa instituit Mediolani a. MCMLXIII et cuius secretaria per multos annos fuit, edens quoque commentariolum ad hoc.

Aequo animo obiit Mediolani a. MMXIX.

Qua de re, pro Ritae Calderini centesimo anno aetatis, egomet, qui unus ex nonnullis huius consociationis sodalibus fui, hanc inscriptionem sermone Latino concinnavi misique:

RITĘ CALDERINI
MAGISTRĘ AC SECRETARIĘ EMERITĘ
LAVDEM HONOREMQUE MAGNOPERE TRIBVVNT
SODALES CONSOCIATIONIS
AD ITALICAM SCHOLAM DEFENDENDAM
A. MCMLXIII CONDITĘ
QVANDOQVIDEM
POST SEDVLAM LITTERARVM INSTITVTIONEM IN LYCEIS
VARIOSQVE LIBROS EDITOS
ĘTATE IAM DECLINATA
ET CENTESIMO ANNO FELICITER EXPLETO
A FERVIDIS DIMICATIONIBVS DESTITIT
EXEMPLVM PRAEBENS VITĘ
PRO CVLTVRA CLASSICA
ET STVDIORUM DIGNITATE
OMNINO ADHIBITĘ

Carmelvs Ciccia scripsit a. MMXVIII

[Addita a. MMXIX]

II
AD ECCLESIAM CATHOLICAM

DE LINGUA LATINA ET PRISTINA SOLLEMNITATE
IN ECCLESIA CATHOLICA

In Ecclesia Catholica multa per saecula non solum decretum et relatum, sed etiam cantatum, oratum et suspiratum est lingua Latina. Christifideles catholici — sive in Italia sive quolibet orbis terrarum loco — unitatem et identitatem invenire poterant in eisdem ritibus eademque lingua. Ad patefaciendas caerimonias et doctrinam hodie iuste adhibentur linguae vernaculae, sed servanda est sollemnitas universitasque linguae Latinae. Nam amissa est sollemnitas formularum Absolutionis (“Ego te absolvo...”), Matrimonii (“Ego coniungo vos...”), Consecrationis Eucharisticae (“Hoc est corpus meum...”), Benedictionis (“Benedicat vos Omnipotens Deus...”) et aliorum rituum cantuumque Latinorum. Lingua Latina abrogata, Ecclesia Catholica videtur renuntiare post circiter 2000 annorum suae Latinitati. Qua de re exoptamus ut in aliquibus paroeciis redeat usus linguae Latinae in celebrationibus dierum Dominicarum unae minimum Missae, et Vesperorum et Benedictionis Eucharisticae.

Ex hac abrogatione autem orta est magna neglegentia linguae Latinae non solum in scholis publicis, in quibus nolunt studium huius linguae quidam inimici Ecclesiae, sed etiam in seminariis et scholis catholicis. Nunc Italicorum seminariorum alumni et novi sacerdotes ignorant hanc linguam (quia nullum vel minimum est optimorum scriptorum Graecorum et Latinorum studium) atque ipsam Ecclesiae historiam. Ideo huius linguae studium in pristinum statum restituendum est ubi abrogatum vel minutum: et maxime in studiorum Universitatibus Latine e consuetudine loquendum est professoribus qui grammaticam discipulos bene doceant.

Revera post finem Imperii Romani fuit Ecclesiae Catholicae, quasi divino munere, linguam et civilitatem Latinam servare, tradere propagareque. Et nostra aetate, cum conatur Europam Unitam constituere, nulla alia lingua ad unitatem confirmandam aptior est quam Latina. Qua re Aquileiae, in urbe Foroiulianensi, nuper constitutum est Centrum Latinitatis Europae, cuius consilium est hanc condicionem viris doctis deferre.

Item Latinitatem iuvant Academia Latina Finnica et nuntii radiophonici Latini qui in Finnia Tuomo Pekkanen transmittit atque rubrica telematica Latina “Breviter... sed quotidie” quam gratis Felix Sįnchez Vallejo S. I. in situ Interrete Pontificiae Universitatis Gregorianae curat. Et quippe gratulandum est quia Finnicus praeses Unionis Europaeae interea linguam Latinam publicam in eadem Unione fecit, constituens quoque in proprio situ Interrete nuntios cotidianos et magistrum informaticum qui ipsam linguam docet. Denique Stephanus Rocca in commentariis Vaticanis qui “Latinitas” inscribuntur a. 2000 omnes situs Interrete et eorum inscriptiones cursuales indicavit, in quibus lingua Latina agitur.

Magna laude autem dignum est Opus Fundatum “Latinitas”, quod quater in anno commentarios, auspice Sede Apostolica, edit et quotannis Certamen Vaticanum indicit ad scripta linguae Latinae cultorum praemiis honestanda. In eisdem commentariis qui “Latinitas” inscribuntur a. 1989 card. Petrus Palazzini denuntiavit in Ecclesia Catholica occasum linguae Latinae, quam clerici omnino ignorant, etsi verbum “clericus” e more significat virum doctum, cultorem maxime huius linguae. Eius sententia, non solum in celebrationibus, sed etiam in Ecclesiasticis conventibus sive congressibus potius adhibetur linguarum male cadens mixtura quam lingua Latina, quae dignitatem, auctoritatem sollemnitatemque religiosis eventibus fert. Praeterea card. Palazzini adnotavit: linguam Latinam more tradito esse linguam liturgiae catholicae; hac lingua concessum esse directum accessum scriptis Sanctorum Patrum Ecclesiae; hanc linguam confirmatam esse variis documentis conciliaribus et postconciliaribus a Summis Pontificibus, recte explanatis quibusdam S. Concilii Vaticani II decretis; e praescripto “Musicam sacram” (a. 1967), a Christifidelibus posse Missam lingua Latina audiri novo quoque ritu; e constitutione de sacra Liturgia “Sacrosanctum Concilium” (art. 54), ab eis posse recitari vel cani Latine partes Missae eisdem pertinentes. Eadem constitutio — ut card. Palazzini ait — linguae vernaculae usum induxit in partes Missae didacticas et in Sacramentorum administrationem ut populus participior esset, sed eundem usum canoni non extendit, ut nunc fit.

Nam eadem constitutio ex art. 36 sic ad verba statuit: “§ 1 Linguae Latinae usus, salvo particulari iure, in Ritibus Latinis servetur. § 2 Cum tamen, sive in Missa, sive in Sacramentorum administratione, sive in aliis Liturgiae partibus, haud raro linguae vernaculae usurpatio valde utilis apud populum exsistere possit, amplior locus ipsi tribui valeat, imprimis autem in lectionibus et admonitionibus, in nonnullis orationibus et cantibus, iuxta normas quae de hac re in sequentibus capitibus singillatim statuuntur.” Et ex art. 54: “Linguae vernaculae in Missis cum populo celebratis congruus locus tribui possit, praesertim in lectionibus et in ‘oratione communi’, ac, pro condicione locorum, etiam in partibus quae ad populum spectant, ad normam art. 36 huius Constitutionis. Provideatur tamen ut christifideles etiam lingua Latina partes Ordinarii Missae quae ad ipsos spectant possint simul dicere et cantare.” Denique, de studiis ecclesiasticis recognoscendis, decr. de Institutione Sacerdotali statuit: “13 [Sacrorum alumni] eam linguae latinae cognitionem acquirant, qua tot scientiarum fontes et Ecclesiae documenta intelligere atque adhibere possint. Studium linguae liturgicae unicuique ritui propriae necessarium habeatur, cognitio vero congrua linguarum Sacrae Scripturae et Traditionis valde foveatur.”

Neque spernendum neque obliviscendum omnino videtur quod S. Concilium Tridentinum a. 1562 statuerat ex canone 9 “de ss. Missae sacrificio”: “Si quis dixerit [...] lingua tantum vulgari Missam celebrari debere [...]: anathema sit.”

In Italica urbe Sancti Severi, Sodalicio Daunorum curante, facti sunt conventus Europaei ad linguam Latinam fovendam, in quibus questum est linguam Latinam omnino abrogatam esse in liturgia catholica ultra permissionem S. Concilii Vaticani II atque contra huius linguae defensionem non semel a Summis Pontificibus oblatam.

Certe, licet Missam lingua Latina poscere, sed nonnullis sub condicionibus: quod nec facile nec frequens est. Attamen quidam reditus ad antiquum ritum pueritiae iuventutisque Ecclesiae alliceret multos homines mulieresque aetate provectos qui abscesserunt ea. Scripsit Abbas Petrus (Francogallice “Abbé Pierre”) in libro suo qui Testament inscribitur: “Nova liturgia confudit complures fideles seniores, qui nequeunt suam fidem Christianam ad iuniores tradere.”

Denique studium linguae Latinae (modus et methodus cogitationis atque instrumentum rationis) aperit intellectum, iuvat ratiocinationem, prodest memoriae: quippe facit ut legamus comprehendamusque vetustos libros fidei, orationis, doctrinae, poesis, scientiae et iuris, tamquam vetusta monumenta et inscriptiones quibus sunt adumbratae nonnullae gentium res gestae.

Praeter sollemnitatem linguae Latinae, in Ecclesia olim erant alia sollemnia. Multa per saecula organum vel harmonium et cantus Gregorianus signaverunt Ecclesiam. Quidam chori Latini movebant divinos spiritus qui in Paradisum Christifideles adducebant. Hodie in ecclesiis adhibentur et citharae et fidiculae et tubae et tympana; atque novi cantus “sacri” simili sunt illis qui audire possumus in tabernis. Catervae iuvenum, quibus deficit sensus sacri et qui oblectamentis tabernariis ebrii sunt, habent ecclesias tamquam tabernarum discothecariarum appendices et in ecclesiis iterant sonos, rhythmos et choreographicos scaenicosque gestus. Certe, iuvenes ad Ecclesiam allici oportet, sed quaedam musica adhibenda est extra ecclesias: in ecclesiis adhibendum est organum vel harmonium, atque sacri sunt cantus quos memoria tradidit, et in primis cantus Gregorianus, qui magnam affert sollemnitatem. Praeterea, sono organi in ecclesiis abrogato, nullae fere sunt in orbe terrarum scholae organi, quam ob rem hodie valde deficiunt organi modulatores atque pereunt ipsa organa et ars organaria.

In cantum Gregorianum confluunt et commiscentur elementa Iudaica, Graeca, Romana et Christianorum propria, quae disposita sunt saec. VI, aetate pontificis Gregorii Magni. Collectio duas partes continet: Graduale Romanum, quod cantus Missae colligit, et Antiphonale Romanum, quod cantus Officii Divini colligit. In hoc austero cantu nuda modulatio in lucem profert et amplificat significationem religiosam omnium verborum: quandoque voce sua homo videtur se extollere ad summos tholos, ut Deum consequatur et Ei fervidos sensus animamque committat. Quippe modus traditus canendi proprius Ecclesiae est Gregorianus; etsi clari modulatores, ut exemplo utar Laurentius Perosi, confecerunt pulcherrimos cantus polyphonicos.

Haec sollemnitas substitui non potest. Missa de Angelis, Pater noster, Pange lingua, Salve Regina et Stabat mater cantus erant non mutandi ut nostra poscit morosa aetas, quia apti ad caelestia aeternitatis limina consequenda. Nam, cum “Kyrie” canere incipiebatur ad Missam de Angelis celebrandam, tum vere dies festus erat; idque candidam laetitiam diu imbuebat, maxime si in die festo etiam sacrae Vesperae et Benedictio Eucharistica celebrabantur. Hodie hi ritus desunt: frustra clari modulatores confecerunt Magnificat, Tantum ergo et Laudate Dominum, cantus qui neglecti sunt, tamquam ostensoria, quae olim praestantissima opera gemmariorum, nunc inutilia, quibusdam in receptaculis relegata sunt.

Verum est hodie in ecclesiis fieri complura antiquorum cantuum Latinorum sonorumque sacrorum spectacula; sed antiqui cantus Latini sonique sacri confecti sunt sicut orationes ad celebrationes prosequendas, non ad spectacula praebenda sine celebratione.

Certe, lingua Latina, cantus Gregorianus et pristina sollemnitas rituum manent in Basilica Petriana aliisque paucis ecclesiis, etiam ad usum televisificum, et in statione radiophonica Vaticana; sed desunt in reliquis fere orbis terrarum. Quippe et in nova liturgia catholica manent verba Hebraica (Alleluia, Amen, Osanna, etc.) Graecaque (Kyrie, etc.) et admissa sunt verba extera, sed in exsilium pulsa sunt verba Latina.

Magni momenti erant etiam partes Missae quas sacerdos dicebat non clara sed submissa voce, quasi secreto, atque in quibus mysterii sollemnitatem melius percipere et privatum cum Deo colloquium incipere quisque poterat. Nam idem canon 9 “de ss. Missae sacrificio” S. Concilii Tridentini sic statuerat: “Si quis dixerit Ecclesiae Romanae ritum, quo submissa voce pars canonis et verba consecrationis proferuntur, damnandum esse [...]: anathema sit.”

In suo libro cui Italice est index “Introduzione allo spirito della liturgia” card. Ioseph Ratzinger, abhinc viginti annos praefectus Congregationis pro Doctrina Fidei (quondam S. Officii), memorans pristinum Missae ritum, deploravit iam Crucem non esse in medio altari: eius sententia, non sacerdos exadversus fideles exstans, sed Christus fidelibus contemplandus est, quia Salvator est centrum celebrationis. Praeterea deploravit in novo ritu musicas Anglice nuncupatas “rock” et “pop”, quasdam choreas et manus inter se complexas ad pacem dandam, quia animi evagationem afferunt. “Certe erratum est — ait — novum ritum omnino recusare, sed multa emendanda sunt, ne ulla comprobatio detur quibusdam novitatibus experimentisque non opportunis.”

Et — ut acta diurna rettulerunt — card. Darius Castrillón Hoyos, praefectus Congregationis pro Clericis, Consilii de legum textibus interpretandis et Consilii pro Christiana catechesi, m. Nov. a. 2000 asseveravit: “Fideles qui fidem suam exprimunt per Missam S. Pii V, hoc ritu honeste Eucharistiam consequuntur. Iidem fideles numquam habendi sunt ‘temporis acti reliqua’, sed homines mulieresque quibus delicatissimus quisque debetur pastoralis conatus.” Qua de re — ut patet — Episcopi, post serenam aestimationem, quandam non semper aequam repugnantiam superare et largiores esse possunt ad unam minimum Missam Tridentinam S. Pii V concedendam in celebrationibus paroecialibus dierum Dominicarum, cum petita sit religiosa mente, ut aliqui Christifideles modo quo animus sincere cupiat orare possint.

Nam Summus Pontifex Ioannes Paulus II, paterna cum sollecitudine, in epistula motu proprio data “Ecclesia Dei” a. 1988 sic ad verba scripsit et statuit: “5.b) His omnibus fidelibus catholicis, qui se vinctos sentiunt quibusdam antecedentibus formis liturgicis et disciplinaribus traditionis Latinae, significare optamus etiam voluntatem Nostram — quacum petimus ut consocientur voluntates Episcoporum eorumque omnium, qui in Ecclesia ministerium exercent pastorale — facilem iis reddendi communionem ecclesialem rationibus necessariis ad tuendam observantiam eorum appetitionum... 6.c) insuper, ubique observandus erit animus eorum qui se sentiunt traditioni Latinae liturgicae vinctos, idque per amplam ac liberalem applicationem normarum iamdiu ab Apostolica Sede editarum, quod attinet ad usum Missalis Romani iuxta editionem typicam anni 1962.”

Et locorum sacrorum sollemnitatem frangunt applausus clamoresque quos nova consuetudine saepissime in ecclesiis turbae faciunt pro sacerdotibus, sponsis, defunctis aliisque causis: semper tacitum punctum meditationis orationisque efficacius est quam tumultuosa animi declaratio, maxime pro defunctis a viris violentis occisis. Applausus, qui histriones decent, mortis sollemnitatem offendunt: ubi mors ibi solum oratio et silentium licent.

Sollemnitatem Ecclesiae Catholicae afferebant quoque paramenta sacerdotalia, quae in diebus festis splendebant textis, coloribus, variis ornamentis. Praeterea vestimentum cotidianum sacerdotis eminebat omnibus in locis: atque, cum nunc quidam sacerdotes soleant vestiri sicut pannosi baiuli, sine dignitate, olim sive in laetitia sive in maestitia nigra tunica talaris, album focale encausto obductum, lacerna, tonsura et tricornis pileus dignitatem auctoritatemque indicabant; et sine verbis monebant, reprehendebant, hortabantur.

Sollemnitas consistebat quoque in templorum maiestate, de qua late scriptum est in libris biblicis 2 Sm 7, 1 Re 5-9, 2 Cr 3-6. Aedes cultus nuper exstructae, quae ne ecclesiae quidem nuncupantur sed aulae liturgicae, saepe similes sunt tabernis discotechariis, tentoriis circensibus, aedificiis ad artes constitutis, theatris, horreis. Atque cum in vetustis ecclesiis admirari possumus formas, artificia, ornamenta coloresque et considerare opera picta, tectoria tesselataque effingentia Sanctorum vitam, biblicos casus miraculaque (quae “Biblia pauperum” dicuntur, opera saepe clarorum artificum, peritorum arte sacra iam desueta), tum in aedibus cultus nuper exstructis saepe regnant foeditas, asperitas, frigiditas, rusticitas: saepe Christifidelium oculi offendunt in columnas e nudo caemento, in parietes e cruda maltha, in lateres, tubos et ferreas laminas; atque, si quod simulacrum vel quae imago est, nihil habet sacrum, propter deformitatem; et, quasi id non satis sit, molles aures sonis et cantibus profanis laceratae sunt. Ut S. Concilium Nicaenum II (a. 787) iudicavit, cum, Sanctorum historias legendo in libris, eorum passiones meminimus et ad ipsam virtutem ducimur, tum, in pictis imaginibus eorum passiones videndo, ad memoriam imitationemque eorum fortitudinis pervenire possumus.

Olim celebrationum sollemnitas consistebat etiam in multis candelis ardentibus et floribus qui altaria ornabant. Hodie in celebratione quoque Missarum festarum solum duae candelae ardent dum reliquae (si sunt) manent exstinctae et argentea candelabra iam inutilia sunt; et flores non a piis Christifidelibus, in domesticis hortis lecti, ad altaria sponte offeruntur et totas ecclesias odorant, sed a floricultoribus qui venditant arte ac pretio ponuntur atque, in locis clausis non naturaliter tractati, saepe non olent.

Olim in omni ecclesia erant pulpitum et baptismalis fons, saepe praestantissima opera a claris artificibus exstructa, sculpta ornataque. In pulpito sacerdos ministerium praedicationis exercebat; et eius vox, quasi de caelo profluens, sollemnitate auctoritateque valebat. Contra, hodie pulpita et fontes sunt opera inutilia et ideo deleta vel delenda.

Nostra aetate deficit etiam sonus campanarum, quae olim pulsabantur ad Christifideles invitandos et ad praecipua caerimoniarum momenta signanda, ita ut absentes quoque participes essent. Campanae diffundebant laetitiam, maestitiam, spem, timorem. Intra ecclesias, tintinnabula invitabant praesentes ad gestus rituales atque prosequebantur praecipua momenta sollemnitatis et meditationis, ut exemplo utar Consecrationem et Benedictionem. In Missa sollemni, post tres sonos invitationis, campanae pulsabantur ad “Introitum”, “Gloria”, “Sanctus” et “Ite, Missa est”; in die pulsabantur mane, meridiem, vesperum nuntiantes, pro Officio Divino, pro defunctis et interdum propter processiones, incendia terraeque motus. Hodie, novo modo, in compluribus ecclesiis campanae modulantur cantiones sicut musica instrumenta, ideo modum proprium frangentes: quod quidem non decet ipsas campanas.

Sollemnes autem erant Missae pro defunctis in exsequiis et die tricesimo vel anniversario celebratae, quia in ecclesiis tabulata parabantur et multi sacerdotes et clerici orabant: tunc campanae maeste pulsabantur ad “Requiem”, “Dies irae”, Sanctus” et “Libera me, Domine” atque propinquos et defunctorum amicos ad gemitus movebant.

Contra, hodie perraro pulsantur campanae et tintinnabula; atque — quod grave est — deest Paschalis campanarum pulsatio quae eodem puncto temporis fiebat et omnes excitabat ad animi motus et ad veniam, quia tunc aer vibrabat divina Christi praesentia.

Olim ante Pascham tredecim per dies in ecclesiis sacrae imagines violaceis telis velabantur: quod Christifideles ad maestitiam et poenitentiam ob Iesu passionem excitabat.

In Sicilia, post biduum in quo campanae silentes substitutae erant crotalis sive tabulis sive trocleis ligneis (vulgo “trņcculi”), Sabbato Sancto, paulo ante meridiem (quia caerimonia Paschalis fiebat mane, non media circiter nocte sicut in Nativitate Domini), ipso puncto temporis in quo episcopus vel praepositus incipiebat hymnum “Gloria in excelsis Deo”, praesente canonicorum collegio, supra altare primarium apparebat simulacrum Christi de sepulcro resurgentis et pulsabantur — repente, simul, festive, diu — campanae omnium ecclesiarum. Hoc erat quidam susurrus, chorus, concentus, symphonia, quod ab excelsis veniebat et invadebat aedes, vias, urbes, rura. Toto ex anno hoc unum erat punctum mirum et singulare. Omnes Christifideles prius se prosternabant et terram contingebant osculo, deinde inter se complectebantur et osculabantur; et, si quis cuidam iniuriam fecerat, ad eum libenter ibat veniam petiturus, et omnes in gratiam cum Deo et cum aliis redibant, quia Pascha erat dies universae pacificationis.

Tunc filii manus osculabantur parentibus; et parentes pueros suos ovis et dulcibus donabant et, capite cum arripuissent, ter eos extollebant dicentes: “Cresce, cresce, quia Dominus resurgit!”; et sponsa accipiebat a sponso agnum crusto figuratum, una cum anulo vel monili. Sono fere divino longinqui agricolae operariique operas intermittebant atque, terra contacta osculo, laeti orabant et Deo gratias agebant.

In Christifidelibus quidem propter sollemnitatem magna erat laetabunda animi commotio.

Nunc omnibus qui hoc expertum habuerunt idem punctum est solum gratissima recordatio felicis innocentiae, quae iam non exstat!

[Mar. MMII]

DE PONTIFICIS LOCUTIONE
“PAUPERA LINGUA LATINA”

Die electionis suae Summus Pontifex Ioannes Paulus II sic fere declaravit coram populo: “Si errem [in grammatica], me corrigitote”. Igitur, huius invitationis gratia, eum corrigere audemus, cum alioquin nos eo corrigendi atque reprehendendi sumus.

Controversa est quaedam eiusdem Pontificis commentatio, quam ipse fecit quo die — in II Synodo Europaea a. MIM ad Iubilaeum parandum — unum audivit episcopum Latine loqui (idest episcopum Rigae, dioecesis quae in longinqua Lethonia est) et quam alia acta diurna “Paupera lingua latina ultimum refugium habet in Riga” rettulerunt, alia “Paupera lingua latina, ultimum refugium habet in Riga”, alia “Paupera lingua Latina ultimum rifugium [sic!] in Riga habet”. In hac locutione, qua episcopum Rigensem Ioannem Pujats toto corde Pontifex laudabat, duo menda inventa sunt: “paupera” pro “pauper” et “in Riga” pro “Rigae”.

“Paupera” quippe — nisi aliud — leve mendum est. Revera Lexicon Forcellinianum multa affert exempla in quibus vocabulum “pauper” est feminini generis quoque: Vergilii, Ovidii, Iuvenalis, Quintiliani et Lucani. Sed alia lexica alia afferunt exempla in quibus adhibitum est vocabulum pauperus, -a, -um, adiectivum primae classis: quare verbum Pontificis “paupera” de genere feminino aequum patet.

Nam Plautus scribit “Paupera haec res est” (Vidularia, in prologo) et “Paupera haec est mulier” (Fabularum incertarum fragmenta); Petronius Arbiter addit: “Et ideo pauperorum verba derides” (Satyricon, XLVI, I); ut in quibusdam libris apparet, apud Statium est proverbium “Pugna est de paupero regno” (Thebais, I, 151); et M. Terentius Varro docet: “Diceremus ut candidissimus candidissima, pauperrimus pauperrima, sic candidus candida, pauper paupera” (De lingua Latina, VIII, XXXIX).

Praeterea invenitur “vidua paupera” apud Biblia Itala, “paupero” apud S. Augustinum et vocabulum pauperus, -a, -um declinatum apud Caelium Aurelianum et in Pompeianis inscriptionibus. Saepe opera musiva ecclesiarum dicuntur “Biblia pauperorum” pro “Biblia pauperum”, sicut dicitur “Mater pauperorum” (videlicet Virgo Maria), “mensa pauperorum”, “Latinum pauperorum” et “sermo pauperorum”; et in oratione pro defunctis Ritualis Romani sic orabatur “Et animas pauperorum tuorum ne obliviscaris in finem”. Denique memorandum est Templarium ducem, sicut Marcellum Albertum Cristofani, “clementissimi Dei gratia Pauperorum Militum Magistrum” se dixisse.

Quibus de rebus adiectivum pauperus, -a, -um frequentius videtur quam adiectivum pauper, -is consuetumque; et nihil obiciendum est Pontifici qui dixit linguam Latinam pauperam, et non pauperem, esse.

Attamen paupertas est pecuniarum rerumque familiarium angustia, penuria, tenuitas, inopia. Ut verisimile est, non haec significare volebat Pontifex, sed adversam fortunam eiusdem linguae Latinae, quae e seminariis, scholis, ecclesiis, synodis et Apostolica quoque Sede post MM fere annos pelli videtur. Ergo rectius Pontifici exclamandum erat: “Misera lingua Latina ultimum refugium Rigae habet”; et rectissime: “Miseram linguam Latinam! Ultimum refugium Rigae habet”.

Sed controversa Pontificis locutio tota excusanda accipiendaque est quoniam in sermone colloquiali dicta, neque scripta neque in publico sollemnique magisterio erat. In sermone colloquiali vocabulum tantum femininum aptius videtur: paupera lingua melius sonat quam pauper lingua, et erratum “in Riga” pro recto “Rigae” effugit.

Sanctus Pater benigne parcat nobis si quam adnotationem opponimus, sed — repetita iuvant — ipse licentiam dedit. Nunc, neglectis verborum mendis, dum multas gratias ei agunt de linguae Latinae sincera defensione, nonnulli Christifideles a religioso fervore abducti novarum totarumque mutationum causa, ab Ecclesiae summa auctoritate — ultra verba — eiusdem linguae Latinae restitutionem valde expectant:

• in canone omnium Missarum;
• in quibusdam liturgicis formulis (absolutionis, communionis, matrimonii, baptismatis, benedictionis etc.);
• in Missis dierum Dominicarum seu festorum, et in paroeciis quoque, eorundem Christifidelium rogatu;
• in seminariis et aliis scholis, quia novi et alumni et sacerdotes et episcopi nec inscriptiones quidem quae in templis sunt nec ipsam Ecclesiae historiam iam intellegunt.

Nuper ortum est sodalicium Italicum cui est nomen “Una Voce” et quod magna cum sedulitate antiquam liturgiam Latinam Gregorianamque nec non Christifidelium iura religiosa defendit. Ut idem denuntiavit in commentariis qui “Instaurare omnia in Christo” inscribuntur (Utini, Sept.-Dec. 2001) et in proprio situ Interrete (http//www.unavoce-ve.it), propter severitatem quorundam episcoporum qui interponunt difficultates impedimentaque in concedendo (sicut factum est — ut exemplo utar — Veronae, Belluni-Feltriae, Cenetae), aliqui Christifideles, implorantes ut orare possent lingua Latina et non vulgari, coacti sunt vigilias orationum facere ante ianuas ecclesiarum episcopiorumque, sub divo: mea sententia — et quod valde mirandum dolendumque est! — cum S. Concilium Tridentinum a. 1562 ex canone 9 “de ss. Missae sacrificio” anathematizavisset omnes qui dicerent lingua tantum vulgari Missam celebrandam esse, hodie puniuntur qui Missam lingua Latina aliquando celebrandam petunt. Ut breviter dicam, puniuntur qui petunt et adipisci nequeunt idem quod adhuc — frequenter, tranquille, regulariter et sine ullo scandalo — fit in basilica Petriana et in statione radiophonica Vaticana, ad Ecclesiae Catholicae universalitatem sollemnitatemque consequendas: sed quod autem licet in Civitate Vaticana, illicitum fit alibi, in orbis terrarum ceteris partibus.

Et iuste aliud sodalicium, cui est nomen “Centrum Latinitatis Europae” et quod linguam cultumque Romanorum defendit, Missae Romanae celebrationem in omnibus suis conventibus postulat.

S. Pius a Pietrelcina, reformationem liturgicam recusans, Missam Latinam semper continuavit: cum mirum in modum celebrationis particeps esset et Christi passionem revocaret, putabat hoc fieri melius posse lingua Latina: ei huius rei faciendae facultas data est et postea sanctus ipse factus est.

Qua de re oportet denuo exhortari episcopos ut eodem modo obtemperent permittentibus Summi Pontificis praeceptis, quoniam alii concedunt Missae Latinae celebrationem omnibus Dominicis diebus (ut fit Venetiis), alii in exsequiis (ut Utini), alii semel in mense (ut Tarvisii et Cenetae), alii aliquando (ut Ragusae et Veronae), alii numquam (ut Belluni-Feltriae): nam neque patet neque intellegitur ratio qua quosdam episcopos non solum pudeat Latine loqui, sed etiam ita timeant linguam Latinam ut, Summi Pontificis praecepta neglegentes, eam ex Ecclesia Catholica omnino ac radicitus evellere velint, quasi eadem — in qua per MM fere annos constitit Ecclesia ipsa — nunc pestem perniciemque ferat.

Insuper, antiquo missale Romano abrogato et lingua vulgari assumpta (idest vernacula et cotidiana), nonnulli sacerdotes verba celebrationis sua sponte et ad libitum tum augent tum mutant, illa quoque ipsa Consecrationis: et nempe ritus continenter variatus non iam verus ritus est, quia non immutabilis. Quasi hoc non satis sit, iidem celebrantes, Pauli VI v. m. praescriptum de homiliae brevitate violantes, oblectantur homiliis copiosissimis: qua de re, ut desistant, iis opus est horologium tintinnabulo insctructum, quia Christifideles defatigant atque Missam infinitam faciunt.

Miseram linguam Latinam! Atqui eius restitutio, etsi non tota, res magni momenti erit et quandam pristinae sollemnitatis partem Ecclesiae Catholicae feret.

[Dec. MMII]

DE CONTROVERSIS SACRORUM TEXTUUM
VERNACULIS VERSIONIBUS

In commentariis qui “Latinitas” inscribuntur (Iun. MMIII) Genovefa Immč de beatae Mariae Virginis cantico egit, habens versionem in vernaculos sermones aliquo haud idoneam. Et nunc, postquam sincere papam Ioannem Paulum II defendi pro eius locutionibus “Paupera lingua Latina” et “in Riga” (“Latinitas”, Dec. MMII), mihi opportune videtur alias addere — mea sententia — controversas versiones in Italicum sermonem[1]:

Messosi a sedere, gli si avvicinarono i suoi discepoli...” (Vangelo e Atti degli Apostoli, Versione ufficiale della Conferenza Episcopale Italiana, Edizioni Paoline, Cinisello Balsamo, 1986, pag. 19). In lingua Italica necesse est ut propositio “implicita” quae pendet (“Messosi a sedere”) habeat idem subiectum quam propositio principalis quae sustinet (“gli si avvicinarono i discepoli”). Hic in “implicita” subiectum (etsi non expressum) est “Iesus”, dum in principali est “discipuli”. Ergo recta versio, mutata in “explicitam” propositione quae ante erat “implicita”, foret haec: “Appena (come, dopo che) egli si fu messo a sedere, gli si avvicinarono i suoi discepoli...”. Nam textus Latinus erat “cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius” (Mt 5, 1).

“Gloria a Dio nell’alto dei cieli e pace in terra agli uomini che Dio ama (idem Vangelo, pag. 155; Bibbia, ediz. Paoline, 1987, pag. 1598). Celeberrima formula Latina erat “Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis”, Italice “Gloria a Dio nell’alto dei cieli e pace in terra agli uomini di buona volontą” (Lc 2, 14). Non patet ratio qua in Italica versione formula facta sit velut “Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus quos Deus diligit.

“Venuto poi il tempo della loro purificazione, secondo la legge di Mosč” (idem Vangelo, pag. 156; idem Bibbia, pag. 1598). Formula Latina erat “Postquam impleti sunt dies purgationis Mariae, secundum legem Moysi”, Italice “Dopo che si furono compiuti i giorni della purificazione di Maria, secondo la legge di Mosč” (Lc 2, 22). Non patet ratio qua in Italica versione formula facta sit velut “Postquam impleti sunt dies eorum purgationis (idest Mariae et Ioseph), secundum legem Moysi”.

• In novo Missae canone, de SS. Christi sanguine Italice dicitur: “il quale per voi e per tutti sarą sparso in remissione dei peccati”. Pristina formula Latina erat “qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum” (Lc 22, 19-20; Mt 26, 26-27; Mc 14, 24; Mc 10, 45). In versione Italica verba “pro multis” (Italice “per molti”) mutata sunt velut pro universis (Italice “per tutti”). Atqui de hoc videndus est Cathechismus ex decreto SS. Concilii Tridentini ad parochos Pii V Pont. Maximi iussu editus (et impressus Castrimari, ex Typographia Seminarii, a. 1852), qui longe lateque declarabat erratum dicere “pro universis” et firmiter vetabat: verba Pro vobis, et Pro multis “pertinent autem ad passionis fructum, atque utilitatem declarandam. Nam si eius virtutem inspiciamus, pro omnium salutem sanguinem a Salvatore effusum esse fatendum erit: si vero fructum, quem homines ex eo perceperint, cogitemus, non ad omnes, sed ad multos tantum eam utilitatem pervenire, facile intelligemus. Cum igitur, Pro Vobis, dixit, eos qui aderant, vel delectos ex Iudaeorum populo, quales erant discipuli, excepto Iuda, quibuscum loquebatur, significavit. Cum autem addidit, et Pro Multis, reliquos electos ex Iudaeis, aut Gentilibus intelligi voluit. Recte ergo factum est, ut pro universis non diceretur, cum hoc loco tantummodo de fructibus passionis sermo esset, quae salutis fructum delectis solum attulit.”. Sic ad verba sermone Latino monebat statuebatque vetus Cathechismus ad parochos ex iussu Pii V, ad pag. 196, a. 1852; sed quod prius erat “Recte” nunc factum est “Falso”. Et sane Ecclesia Catholica, cum quod prius adversum erat nunc mallit, parum congruentiae monstrat.

• In novo Credo Italice dicitur: “discese... si č incarnato... si č fatto uomo... fu crocifisso... morģ... fu sepolto... č risuscitato... č salito....”. Pristina formula Latina erat: “descendit... incarnatus est... homo factus est, crucifixus... passus et sepultus est... resurrexit... ascendit...”. In Italica grammatica grave mendum est inconstantia seu varietas temporum, videlicet continua vicis tum temporis cui Italice est nomen “passato remoto” tum temporis “passato prossimo”: quod in scholis magistri suppositis lineis recusant. Ergo versio grammatice recta, tota in tempore perfecto (Italice “passato remoto”), foret: “discese... s’incarnņ... si fece uomo... fu crocifisso... patģ e fu sepolto... risuscitņ... salģ...”.

• Ubi postea in eodem Credo Italice dicitur Credo la Chiesa una, santa, cattolica e apostolica” (idest Latine “Credo Ecclesiam unam, sanctam, catholicam et apostolicam”) grammatice rectius foret dicere: “Credo che la Chiesa sia una, santa, cattolica e apostolica” (idest Latine “Credo Ecclesiam esse unam, sanctam, catholicam et apostolicam”) vel “Credo nella Chiesa, una, santa, cattolica e apostolica” (idest Latine “Credo in Ecclesiam, unam, sanctam, catholicam et apostolicam) sicut erat scriptum in principio, in vetustis Ecclesiae documentis, et velut nunc dicitur in versione Francogallica, quae est “Je crois en l’Église, une, sainte, catholique et apostolique”, ut patet in libro qui inscribitur Prions en l’Église, Bayard, Paris, mars 2000, pag. 159, et qui in omnibus Francogalliae ecclesiis est diffusus. Namque — ut refert H. Denzinger in praeclaro opere quod inscribitur Enchiridion symbolorum, definitionum et declarationum de rebus fidei et morum (Edizioni Dehoniane, Bologna, 2000, pagg. 2-76) — habebant professionem fidei in Ecclesiam / in Ecclesia” haec vetusta documenta: 1) Epistula Apostolorum (recensio Aethiopica); 2) Papyrus liturgicus Dźr-Balyzeh; 3-5) Constitutiones Ecclesiae Aegyptiacae, circiter a. D (recensio Coptica et recensio Aethiopica); 17) Missale et Sacramentarium Florentinum; 41) Cyrillus episc. Hierosolym. Catecheses VI-XVIII, circiter a. CCCXLVIII; 42-44) Epiphanius episc. Salamin. Ancoratus, a. CCCLXXIV (forma brevior et forma longior); 46) Hermeneia Athanasiana; 48) Symbolum maius Ecclesiae Armeniacae; 60) Constitutiones Apostolorum a. CCCLXXX; 61) Testamentum Domini nostri Iesu Christi; 62-63) Constitutiones Ecclesiae Aegiptiacae (recensio Coptica et recensio Aethiopica). Italica formula Credo la Chiesa... est grammatice errata.

• Olim, missa perfecta, celebrans dicebat “Ite, missa est”, idest Italice “Andate, la messa č finita”. Nunc alius celebrans dicit “La messa č finita: andate in pace”, alius “La messa č finita: andiamo in pace”, alius “Potete andare in pace”, alius “La messa č finita: rimanete in pace”, alius aliter. In celebrationibus enim plurimi sunt celebrantes qui, ut patet, neglecta prohibitione, mutant verba dicenda, addunt et demunt; et magna confusio facta est, etsi Constitutio de S. Liturgia “Sacrosanctum Concilium” (a. MCMLXIII) sic expressis verbis statuit: “nemo omnino alius, etiamsi sit sacerdos, quidquam proprio marte in Liturgia addat, demat, mutet” (III, 22, § 3). Ergo edicenda sunt nova severaque decreta quae firme statuant ritibus unum eundem modum, sicut erat in sermone Latino, ne verba mutentur ad libitum a singulis celebrantibus.

Terribilibus nefandisque inquisitionibus, tormentis et rogis peropportune abrogatis atque libera cogitatione — Dei gratia et Deo gratias — hominibus permissa, nunc facile est dubitare, dubitationes ponere et responsa quae persuadeant a religiosis peritis quaerere. Semper perutilis est dialogus: nam de ritibus et sermonum saltem usu defuit magna fidelium consultatio, ad democratiam introducendam in Ecclesiam quoque: quod temporibus illis absurdum videbatur.

Cum papa Ioannes Paulus II coram populo ecclesiasticorum errorum veniam nuper petivisset et igitur pateat ecclesiasticos quoque errare posse, mea ignorantia dubito an non liceat subicere evangelium, legem Moysi et ipsa Christi verba. Insuper dubito an non liceat in vernaculis versionibus linguam Italicam grammaticis mendis vitiare. Sed praesertim habeo gravem errorem linguam Latinam in Ecclesia catholica abrogata esse omnino et radicitus, qua re gravis vis facta est fidelibus qui erant vincti pristino ritui, traditioni Latinae liturgicae, eidem linguae, et qui postea, avitis consuetudinibus spoliati, a ritibus vernaculis discesserunt.

Mea sententia, linguae vernaculae in ritibus gradatim et solum ex parte inserendae erant: ut exemplis utar, oportebat missam sermone vernaculo tantum adiunctam esse missae sermone Latino, ita ut fideles qui vellent possent audire propriam missam sermone Latino aut cotidie aut minimum die Dominica; profecto canon missae semper et solum sermone Latino ubique dicendum erat, ita ut quivis fidelis totius orbis terrarum posset, ritus antiquitatis sollemnitatisque gratia, fidem a parentibus traditam ac identitatem ipsam servare. Denique praecipuum mihi videtur quam primum menda grammatica corrigenda esse, ne Ecclesia, cum sedula linguae Latinae magistra per saecula fuerit, mala linguae Italicae magistra fiat.

Ideo meam equidem facio Genovefae Immč conclusionem: “Nam mihi magni momenti videtur esse, ut textuum sanctorum interpretationes, cum in vernaculas linguas conversi sint, integram significationem suam, haud adulteratam, servent, ne animi nostri turbentur vel scandalizentur”. Praeter eandem Genovefam Immč et meipsum, inter eos qui quiddam novae liturgiae reprehendunt nonnulli sunt viri docti religiosique: professor Carolus Carena, grammaticus Francus Fochi, abbas Petrus (Francogallice Abbé Pierre), teologus Severinus Dianich, card. Ioseph Ratzinger, card. Darius Castrillón Hoyos... Ergo sperandum est fore ut vel episcoporum consessus cui est Italicum nomen “Conferenza Episcopale Italiana” vel synodus vel aliud concilium opportunas mutationes sine mora afferat.

[Dec. MMIII]

DE SACERDOTUM CAELIBATU
ET CONIUGUM DERELICTORUM SOLITUDINE

Aliquando acta diurna et ephemerides referunt de quibusdam Catholicis sacerdotibus in eorum domo oppressis, verberatis et spoliatis: iamdiu latrones, irrumpentes et vastantes, non solum laicos, sed etiam clericos et sacerdotes et episcopos ipsos, sine ulla debita reverentia, invisos habent. Hoc fit praecipue in parvis vicis et ruri, ubi parochi et cappellani, saepe aetate provecti, miseram et solitariam agunt vitam.

En igitur sacerdotum solitudo, quae eos ad singularem virtutem cogit, saepe ab aliis ignoratam! Acta diurna et ephemerides, nec non media televisifica, amplificant quendam paedophiliae et aliarum perversionum ad sexum pertinentium casum qui accidit sacerdotibus, sed heroicam vitam plerumque sacerdotum ignorant, quam ipsi cotidie exercent inter homines!

Saepe, praeter ministerium, est sacerdotum sine propinquis ecclesias domusque verrere ordinareque, mensam instruere, cibos coquere, lances linteaque lavare, alia negotia privata expedire. Vesperi autem, postquam in solitudine comederunt, in solitudine manent et orationibus, studiis ac meditationibus se consolant. Attamen pauci sunt qui munus sacerdotale deponunt et ad saeculum regrediuntur.

Fortasse verbum “caelibatus” ad “caelo libationem” reduci potest, quasi significans condicionem eorum qui, terrenam vitam neglegentes, ad caelum se conferunt, idest caelo vitam suam libant. Revera sacerdotii magni momenti sunt beneficia solitudinis et castitatis, quae solite caelestia dona dicuntur, sed his temporibus solitudo et castitas difficiliores fiunt, quoniam quoque plurimi sunt societatis stimuli qui ad corpus, carnem et sexum instanter incitant; et hodie vocationes sacerdotales nimis carent, quia quidem solitudo et castitas iuvenibus dissuadent, ita ut, quod verisimile est, paucos post annos sacerdotes omnino desint, cum nullus iuvenis sacerdos fieri velit. Nam seminaria dioecesana fere vacua sunt atque solum perpauci iuvenes iter sacerdotii incipiunt, terrenis oblectamentis adstricti: et recenter, propter sacerdotum penuriam, quibusdam locis Italiae quoque singulis parochis commissa est ardua cura duarum/trium paroeciarum, et ultra.

Ergo multis opportunum videtur ecclesiasticam legem de caelibatu ecclesiastico audacter recenseri et emendari, ita ut sacerdotes (exceptis regularibus, congregatis in variis ordinibus religiosis) fieri possint coniugati quoque, praesertim qui plena cum conscientia hoc petunt; et ministerium exercitent una cum aliis qui libere caelibes manere elegerint. Ut nonnulli aiunt, facultas conubii non solum multos et novos sacerdotes afferet, sed etiam Ecclesiam ipsam iuvare poterit ad comprehendenda coniugium familiaeque recentiora complicataque problemata.

Verum est sacerdotes quibusdam condicionibus domus magistram quae perpetua dicitur assumere possunt: quae autem uxor non est neque fieri potest atque nonnunquam solitudinis tristitiam aggravat.

Tot abhinc annis in paroecialibus aliisque ecclesiis egregiam operam dant nonnulli diaconi coniugati et patres familiae, sine quibus difficilius fiat sacerdotale ministerium atque qui in posterum optimi sacerdotes fore ipsi possint. Fortasse sacerdos coniugatus propior Christifidelium populo percipietur, apparens equidem unus ex populo, cum tota familiari laetitia atque difficultate eiusdem populi utatur.

Sacerdotes uxorem ducere possunt in omnibus religionibus Christianis, praeter Catholicam. Ut exemplo utar, in religione Orthodoxa uxor sacerdotis Graeco sermone presbytéra dicitur, a quo vocabulo ortum est Italicum cognomen Previtera/Privitera, quod abundat in regionibus ad meridiem spectantibus, ubi Graecorum progenies vivit. Id frequens cognomen quippe sacerdotum Graecorum institutum ostendit quo iis licitum est uxorem ducere. Deinde vocabulum, latius patens, in sermone cotidiano indicavit “sacerdotum magistram”, “perpetuam”, “mulierem quae ecclesias et sacerdotes frequentat”. Graecum vocabulum masculinum presbżteros “senior” et postea “sacerdos” antiquitus valet, sed suffixum "-eros", quod adiectivi gradum comparativum indicabat, temporibus nostris professionis exercitium indicat. Ex eo ortum est vocabulum Italicum previte, quod procedente tempore factum est prete.

Sed praeterea maxima cum animadversione considerandus erit alius caelibatus, quem coniuges derelicti sibi impositum sentiunt: ut est in eorum votis, in futura reformatione ecclesiastica non obliviscenda erit condicio coniugis qui innocens in solitudine iacit propter divortium. Sic stantibus rebus, frequentissime idem coniux innocens derelictusque tentationes adsequitur, cum vel more uxorio vel perversionibus (meretricio, paedophilia, etc.) vivere incipiat, quia natura plerorumque hominum inter ambos sexus complementum flagitat (corporis, animi, mentis), nec non familiae constitutionem. Qua de re omnes fere divortiati, nunc ad talem caelibatum damnati donec vivat alter coniux, exoptant ut quam primum coniugi sine culpa in solitudine iacenti benigne concedatur novi Catholici matrimonii contrahendi facultas et vitam secundum naturam denuo vivendi, sicut eius cor cupit, una cum prioris (et infelicis) coniugii nullitate.

Ut autem referunt acta diurna, Patavinus sacerdos Albinus Bizzotto Id. Ian. a. D. MMVII matrimonium ritu civili celebravit inter sponsum caelibem sponsamque divortiatam, atque ambos piissimos, invitans Ecclesiam Catholicam ad prohibitionem de ritu religioso amovendam, “quae percipi potest sicut iuridicialis divortiatorum insectatio” (“La tribuna di Treviso”, 16.I.2007).

Nam plerique divortiati, iterum ritu civili coniugati et novam familiam condentes, Ecclesiae caerimonias more solito frequentant atque faciunt ut sui novi liberi baptizentur, chrismate confirmentur et doctrina catholica instituentur, cum velint adhuc parentes catholici esse.


III

VARIA

DE VOCABULO ITALICO IMBRANATO

Multos per annos lexicographi invenire non potuerunt etymologiam vocabuli Italici imbranato, diffusi per sęc. XX ad significandum iumentum vel hominem tardum et impeditum et incertum. Deinde quidam eam invenerunt in vocabulo dialecti Veneti et Foroiuliensis brana/brena, videlicet Latine “habena”, et interpretantur imbranato sicut “frenatus”.

Contra — ut in meo libro Lingua e costume (Firenze Athęneum, Florentiae, MCMXC) explicavi et in meis subsequentibus scriptis late probavi — vera origo est in contaminatione vocabulorum Latinorum plena et pręgna(n)s, e qua in sermone vulgari medię meridianęque Italię germinavit vocabulum prena. Hoc postea genuit verbum emprenato (iam ab Iacopone Tudertino adhibitum: Laude LXV, 65) et similia verba in compluribus regionibus singillatim diffusa et in eorum lexicis relata explicataque: (i)mprenato -a, (i)mprinato -a, (i)mpranato -a, (i)mbrenato -a, (i)mbrinato -a, (i)mbranato -a, mbraną, mbriną, mbrané: videlicet Latine (im)pręgnatus -a -um, gravidus -a -um.

Vocabulum Latinum plena hac peculiari significatione adhibitum est a Plauto (Amphitr. II, 11, 49: Et quom te gravidam, et quom te pulcre plenam aspicio, gaudeo), a Cicerone (Divinat. I, 45, 101, 13: Ut sue plena procuratio fieret vocem ab aede Iunonis / ex arce extitisse), ab Ovidio (Metam. X, 469: Plena patris thalamis excedit et impia diro semina fert utero conceptaque crimina portat; et Fasti IV, 633: Nunc gravidum pecus est, gravidę quoque semine terrę: / Telluri plenę victima plena datur), a Valerio Flacco (Argonautica I, 413: Nec timet Ancęum genetrix committere ponto, / plena tulit quem rege maris) et a Columella (De re rustica VI, 24, 4: quamvis plena fetu non expletur libidine).

Eadem significatione plena adhibitum est in incipiente lingua Italica (I. Boccaccio, Teseida IV, 14, 8), et postea factum est prena -o, cuius prima documenta sunt in eodem Iacopone (Laude XXXII, 70; XLV, 63; LXV, 68).

Priore mundiali bello sęc. XX nuncupabatur “imbranato” quodcumque iumentum super Alpes, ponderis declivitatisque causa, difficulter incedebat, quoniam erat impręgnatum vel videbatur impręgnatum, videlicet graviditate gravatum. Item in castris, aciebus stationibusque qui praeerant appellabant “imbranato!”, omnem militem tardum et impeditum et incertum, quasi feminam impręgnatam, eius virilitatem hac iniuria afficientes; et e sermone militari vocabulum transiit in sermonem cotidianum ad verberandos atque spernendos tardos et impeditos et incertos homines et feminas.

Invenerunt etymologiam brana/brena qui nesciebant veram originem quam supra dixi; et brana/brena contaminavit prena, efferens quemdam frenum habena potiusquam graviditate (vera aut translata). Nostra ętate, enim, inclinantibus moribus antiquis, decedunt quidam usus, imagines, memorię, significationes: sane causa amissionis vel perturbationis etymi est discessus animalium e vita cotidiana et ampla deminutio natorum, humanorum quoque, cum olim pręgnatio, partus et lactatio essent eventus valde crebri, quibuscum optime viveretur.

Hoc argumentum, a me pervestigato, iam magna cum attentione receptum est a praeclaris grammaticis studiosisque Henricho Castellani, Entio Caffarelli et Vincentio Rossi; Lucas Serianni autem id putat “validum et dignum quod a peritis cognoscatur”. Ideo, statim corrigenda sunt lexica Italica errata.

[Sept. MIM]

INITIUM TERTII MILLENNII FIT ANNO MMI

Iubilaeus ad amussim a. MM incidit, quia commemorat Christi Incarnationem, tam multis transactis annis; iuste igiutur eodem anno multis religiosis caerimoniis celebratur. Tertii millennii initium contra fit anno bismillesimo primo.

His temporibus per orbem terrarum falsa diffusa est opinio III millennii initium fieri a. MM, una cum Iubilaei initio. Re vera, unum quodque decennium comprehendit decem annos (ab I ad X), saeculum centum annos (ab I ad C), millennium mille annorum (ab I ad M), bismillennium duo milia annorum (ab I ad MM). Ergo, annus X ad primum decennium, annus C ad primum saeculum, annus M ad primum millennium, annus MM ad primum bismillennium pertinet. Item annus MM ad saeculum XX pertinet (non ad XXI) et ad secundum millennium, quia saeculum XX et secundum millennium singillatim complet concluditque.

Eadem ratione, si quis mercator vendit XCIX quarumvis mercium pretio C vel MCMXCIX pretio MM, impudens est fur.

Annus igitur MM et saec. XX et secundi millennii ultimus est, atque initium saec. XXI, id est tertii millennii fit a. MMI, in cuius kalendas Ianuarias omnes lusus, convulsa praeparatione exspectati, differendi sunt.

[Dec. MIM]

DE ATHENAEO TARVISINO
ET QUALIBET ACADEMIA

Tarvisium est lepida urbs prope Venetias, de qua Italicus poeta Dantes in suo Paradiso (IX, 49) scripsit: “dove Sile e Cagnan s’accompagna”. Nam ea duobus fluminibus laetatur nec non compluribus rivis et floridis podiolis.

In hac urbe nonnulla sunt instituta ad culturam, quae summam industriam ponunt et inter quae magni momenti sunt: opus fundatum “Argentaria Cassamarca” et conexum “Studium humanitatis Latinum”, “Athenaeum Tarvisii”, Societas “Dantes Alagherius”, Institutum ad historiam de libertate Italorum recuperanda, Consociatio Italica ad Culturam Classicam, Circulus civilis “Bertrand Russel”, Statio Veneta, etc.

Athenaeum Tarvisinum est antiquissimum sodalicium huius urbis, conditum a. 1810 ab Italiae rege (nec non Francogalliae imperator) Napoleone I, qui superiorem Academiam Agrariam sic mutavit. Quinquaginta annorum intermissione excepta, eius sollertia inde ad nostram aetatem perseverat: de litteris et scientia et arte acroases congressusque aguntur, saepe investigationibus loci valde utiles. Conventus singulis mensibus fiunt publici, dum aliquae acroases, postea in libris collectae editaeque, ad scholas iuvenesque praecipue adeunt. Omnes sodales, quorum numerus maximus e statuto est impositus, in tres categorias dividuntur: ascripticii (qui olim epistularum commercio iuncti erant), ordinarii et honorarii.

Sed, cum in aliis sodaliciis omnis civis libere sodalis fieri possit, in Athenaeo novi sodales eliguntur quotannis a collegio sodalium. His temporibus vero haec electio plerumque fit non eruditionis claritatisque — ut aequum videtur — sed amicitiae gratia. Quod dolendum est, petitor nullam petitionem ad Athenaeum mittere potest, semetipsum candidatum faciens, sed est quorundam sodalium eius nomen in collegio profiteri. Nonnumquam, in electione, patroni candidatos suos amicos ita defendunt ut ob magnam candidatorum copiam nullum novum sodalem in anno collegium eligat.

Haec condicio nocumento est culturae, quoniam, tum carente amicitia tum fastidio ethnico, negleguntur quidam viri docti qui ad civitatem Tarvisinam multum conferunt et in bonum Athenaei multum conferre possint: ex iis auctores complurium librorum speciminumque lingua ipsa Latina concinnatorum, scientiarum periti, praestantes oratores, viri et mulieres aureis nomismatibus a civilibus magistratibus honestati. Interdum tardius ascripticii eliguntur qui iam ordinarii, nisi honorarii, eligendi sint.

Revera hoc minuit serietatem magnamque iniustitiam significat: Academiae aere quoque civico suppeditatur; ideo non amicitiae et benevolentiae sed ante omnia eruditionis claritatisque gratia sodales eligendi sunt, ne ipsa evadat circulus “bonorum amicorum”, quasi “hortus conclusus” ex quo excludatur doctissimus quisque cui vel nulli vel pauci in sodalicio amici sint.

Cuilibet Academiae optimum erit:

• petitorum singulas petitiones accipere (a quibusdam sodalibus simul signatas);
• curricula et opera omnia diligenter comparare existimareque;
• sine fastidio ethnico vel alieno animo novos sodales eligere;
• insuper, e comparatione, in formam redigere candidatorum per gradus collocationem, quae praegressionem statuat et valida obligansque in insequenti tempore sit;
• denique, propterea quod multi sodales sodalicium non frequentant, disponere destitutionem eorum qui sine iusta causa neque frequentent neque ulla studia exercitationesque publice explicent, ita ut locum cedant novis sodalibus.

Hoc Academiae decori ac altae culturae praesidio sine dubio erit.

[Sept. MMII]

DE MAGNO MERETRICIO

Nonnullos iam annos quaedam permittens lex meretrices abstulit a privatis domiciliis et iecit in vias semitasque, ob quam rem nunc meretricium exercetur coram populo. Sed in Italia aliud peius exstat meretricium, quod per televisionem fit, nec non in cotidiano modo vivendi, quoniam nihil praestantius videtur quam corpus voluptas pecunia.

In spectaculis televisificis innumerae feminae, quae mulieres nuncupare indignum est quibusque nulla debetur reverentia, assidue et proterve corpus denudant, pudenda ostendunt, gestus motusque faciunt qui ad coitum excitent; praeterea sermo televisificus plerumque est plebeius et scurrilis, turpium verborum plenus. Fabulis televisificis, quae vel taeniolae vel fictiones vel telefabellae dicuntur, adduntur innnumera defatigantiaque praeconia commercialia, quae saepe interrumpunt narrationes. Alia insuper plurima spectacula instanter praebent violentias, fraudes, infidelitates et cupida basia, vehementes amoris effusiones, amplexus, adulteria, sexus depravationes.

Qua de re, quamvis Missas aliasque religiosas caerimonias transmittat, medium televisificum interdum videri potest verum lupanar.

Iam saec. XIV Dantes Alagherius in claro illo opere cui Divina Comoedia titulus, nuncupavit Italiam:

“... serva Italia, di dolore ostello,
nave sanza nocchiere in gran tempesta
non donna di provincie, ma bordello!”
[2]

Postea autem de feminis Florentinis summus poeta sic scripsit:

“... sarą in pergamo interdetto
a le sfacciate donne fiorentine
l’andar mostrando con le poppe il petto.
Quai barbare fuor mai, quai saracine
cui bisognasse, per farle ir coperte,
o spiritali o altre discipline?
[3]

Tertio millennio ineunte condicio quidem deterior in dies fit. Quidam homines nulla religione adstricti multam pecuniam largiuntur histrionibus licentiosis, ut in ludo scaenico cui est nomen “Magnus frater”, atque in aliis, turpiter colloquantur, corpus denudent, gestus conturbantes faciant. Quod histriones agant magno cum gaudio quodam accipitur a plurimis iuvenibus eiusmodi spectacula intuentibus morbosa quadam admiratione.

Scaenicae vero artifices, vel cantatrices vel saltatrices, turpiter ludunt atque venditant effigiem suam nudam ephemeridibus impressam, ut concupiscentiam excitent atque ad libidines inducant. Aliud autem medium cui interrete index vulgat multas imagines obscenas. Quia omnes feminae quae pro mercede corpus praestant ad libidinem excitandam merent, hae quoque sunt meretrices habendae. Ipsae, horribili auditu, audacia immodestiaque sua gloriantur.

Quasi hoc satis non sit, nonnullae matronae, vel iuniores vel aetate provectae, pudorem spernentes, non solum mirabilia vestimenta gemmasque, sed etiam copiosas nuditates in viis, immo in ipsis ergasteriis, tranquille ostendunt. Adulescentuli quoque in publico amplexibus impudenter coniunguntur.

Obscena malaque exempla praecipue pueros feriunt, quibus gravia et indelebilia detrimenta afferunt.

Ex hac universa rerum moralium perturbatione facile oriuntur et increbescunt impudicitia, luxuria, meretricium, adulteria, divortia, polygamia, stupra, paedophilia, depravationes variaeque violentiae. Plerique adulescentes voluptates et omnia oblectamenta multis impensis quaerunt, et perpauci sunt qui animi, ingenii et virtutis studium existiment et colant. Matrimonium in discrimine versatur, familia vacillat, hominum societas infuscatur. Fere cotidie coniux coniugem trucidat, liberi parentes, parentes liberos, germani germanos atque efferatae propinquorum caedes committuntur.

O tempora, o mores!

[Mar. MMIII]

IV

EXISTIMATIONES LIBRORUM

Vincenzo Rossi, Realtą e sogno la poesia di Julio Bepré, Centro Studi letterari “Eugenio Frate”, Isernia, 1999, pp. 76, s. p.

Vincentius Rossi Aeserninus multifariae artis suae gratia longe lateque notus est: poeta, scriptor, librorum aestimator, diurnarius est: quadraginta enim fere annis ad XX libros edidit. Post recentem librum de Platone poeta (in quo novum Platonis aspectum exhibuit et quattuor philosophi opera a lingua Graeca in Italicam vertit), postremum hoc volumen de Iulio Bepré, praeclaro poeta Argentino aetatis nostrae, nuperrime in medium protulit. Hic poeta, pluribus ignotus, a doctis viris litteratis plurimi ducitur.

Volumen Hispanico et Italico sermone constat; in proemio sive de poeta sive de operibus nec non de quibusdam carminibus eorumque versione in Italicam linguam effuse curator tractat. Ex copiosa subtilique existimatione lucis atque tenebrarum enitet animus poetae cuiusdam somniantis, spem inducentis futurarum rerum et superstitis vitae per poesis artisque afflatum, minime neglecta temporis brevitate neque versificationis blanditiis.

Poeta Argentinus, ut Vincentius Rossi scribit, una simul cum fabulis rebusque sacris, illam de mundi opinionem canit, quae maioribus nostris cara fuit; poeta animo praesentit hominum animaliumque condiciones: pietatem erga parentes canit, memorias, tenellum amorem numquam libidine affectum, rerum naturam, aėris et caeli mirabilia, terrarum vastitatem quodam cum incerto sensu, sicut Iacopo Leopardi placuit.

Iulius Bepré in Deum credit: “Deus est sola causa et finis / omnium rerum certarum”; a se ipso praeterea quaerit num Deus sit qui nos appellet in magno clamore illius cui nec vox nec fletus sit. Iucunda quidem imagine scribit: “Tempus est continuus promissionum fluxus / quibus vesper constituit / descendentem volatum / cuiusdam alitis sine nomine”.

Ut plane apparet, poeta accedit ad Deum, qui animum anhelantem ad omnem dubium fugandum adiuvet: “Solum proximae vitae mysterium pervestigo. / Capite demisso ad Deum accedo...”.

Iulius Bepré aeternas et vexatas quaestiones de vita et morte, de homini initio ac sorte, de cuiusdam divini auxilii necessitate agit eaque claro, ingenii acumine hac sub luce maxime idonea videtur linguae Hispanicae cognitio.

Volumen concluditur quibusdam iudiciis criticis et notis quae ad vitam et librorum indicem pertinent, procul dubio ad nostrae aetatis litteras Americanas cognoscendas plurimum conferens.

[Mar. MM]

* * *

Platone, La Repubblica, traduzione di Franco Sartori, introduzione di Mario Vegetti, note di Bruno Centrone, Laterza, Bari, 1997, pagg. 820, £ 25.000.

Hoc magnum volumen comprehendit in primis introductionem in qua acute particulatimque agitur de huius dialogi origine, de iusta civitate et eius unitate ordineque, de philosophorum ratione, de re vera et spe vana, de Platonis cogitationis utilitate his quoque temporibus. In sequentibus paginis perutilia videntur Platonis vitae operumque chronographia et omnium librorum summarium.

Ut patet, Platonis dialogus et Franci Sartori versio maximam voluminis partem occupant. In versione Francus Sartori vocabulum Graecum Politéia e consuetudine Repubblica Italice scribit, sed tantum in titulo, quia postea adhibit modo vocabulum costituzione modo regime. Haec versio est diligens, fluens, verax. Ceterum, lector attentus legere vel inspicere potest in pagina adversa primigenium textum Graecum a Platone concinnatum.

Deinde in postrema voluminis parte plurimae notae sunt, continentes explanationes perscrutationesque philosophicas, historicas, geographicas, grammaticas, litterarias etc., quae clariorem faciunt Platonis altam cogitationem.

In hoc dialogo narrato personae Socrates, Glauco, Polemarchus, Adimantus, Cephalus et Trasimachus agunt de re publica et de nonnullis aliis quaestionibus: ut exemplis utar, de iustitia; de mulierum, liberorum, domiciliorum, pastuumque communione; de progeniei meliore valetudine gratia optimorum virorum mulierumque matrimonii; de pueritiae ludo et disciplina; de re publica a philosophis gubernanda; de libertate et nimia licentia; de legibus; de anima et eius immortalitate; de vita futura et de praemiis aut poenis post mortem. Denique ipse Socrates hanc conclusionem sancit: solum hominem iustum felicem esse.

Diu disceptatum est de re publica Platonis, qui ad effectum eam perducere frustra nisus est Syracusis a. CCCLXVI a. Chr. n.: de hoc legere oportet epistulas eiusdem Platonis (etsi haud omnes verae sunt) et cum Dionysio tyranno ac Dione eius amicitiam vestigare. Nam meminisse iuvat Platonem ter in Siciliam itinera fecisse et Syracusis moratum esse.

Certe, nostra aetate aliae Platonis cogitationes inutiles videntur, sed aliae semper validae firmaeque patent. Ut exemplo utar, de libertate quae in nimiam licentiam saepe convertitur Plato sic ait: “Cum res publica popularis, libertatem sitiens, est in arbitrio malorum vini ministrorum et libertate nimis ebria fit, tum — nisi forte gubernatores mitissimi sunt et maximam libertatem concedunt — eos in crimen vocat atque quasi sceleratos et paucorum potentiae amicos punit... Tum cives qui gubernatoribus parent contumeliis afficit et inutiles servos habet, dum publice et privatim laudat honoratque gubernatores gubernatis similes et gubernatos gubernatoribus similes... Itaque oritur nimia licentia et in domesticas aedes se insinuat, usque ad bestias se extendens... Pater assuescit filio similis fieri et filios timere, dum filius patri similis parentes neque timet neque colet... In ea societate magister discipulos timet blanditurque, dum discipuli magistros pedagogosque nihili pendunt. Plerumque iuvenes senum aequales se habent et eos imitantur in loquendo ac in agendo, dum senes iuvenibus assentiuntur et iucundi facetique fiunt, eos imitantes ne ingrati tyrannicique videantur.” (VIII, XIV, 562 d-e, 563 a-b, pagg. 564-567). Et sine dubio totum Platonis argumentum ad nostram quoque aetatem aptum est.

Notabilis autem est ficta interrogatio sine responso poetae Homero facta: “Italia Siciliaque Charondae gratiam referunt quod eum habent idoneum legislatorem, ad civium utilitatem, et nos Soloni. Sed tibi quisnam eandem gratiam referat?” (X, III, 599 e, pagg. 654-655). Platonis iudicio, de re publica benemerentur magni legislatores ut Lycurgus Lacedaemonius, Charondas Catanensis et Solon Atheniensis, potiusquam magni poetae ut Homerus.

Quam ob rem rhetor Aelius Aristides, quinque post saecula, iterata Platonis ficta interrogatione, haec addit: “Quis feret Charondam Homero antepositum, et Protagoram et Prodicum et ceteros plurimos?” (Prņs Karķtona, 328.28).

Ergo hoc opus Platonis maximus ex eius dialogis est, simile opus De re publica nostri Ciceronis ingeneravit, valet per saecula et magna cum utilitate semper legitur. Praesertim haec editio a Franco Sartori in linguam Italicam conversa, neglectis mole et quibusdam Platonis propositionibus, est facilis et grata lectu, gratia quoque nitidorum typorum Italicorum et Graecorum. Praeterea non contemnendum est parvum pretium.

[Dec. MM]

* * *

Catullo, Carmina, a cura di Mario Marzi, Edizioni Studio Tesi, Pordenone, 1992, pp. 262, £ 18.000.

Marius Marzi, qui animum vitamque in optimorum scriptorum studio et editione sedule conferre videtur, hoc Catulli carminum novum volumen curavit, quod continet amplam praefationem, Catulli chronologiam, de eo bibliographiam, carmina lingua latina et eorum versionem in linguam Italicam adversis paginis concinnatam, plerasque notas magna eruditione abundantes, denique omnium versus capitum indicem, litterarum ordine dispositum.

Idem iam curavit ediditque etiam quae opera supersunt Hyperidis, Isocratis, Antiphontis etc. Nonnulla ipsius specimina in praecipuis commentariis edita sunt; atque ipse editurus est Anthologiam Graecam quam Palatinam nuncupatur, nec non Lysiae opera. Praeterea meminisse iuvabit ipsum poetam esse, qui nonnullos libros suorum carminum lingua Italica foras dedit.

Ut auctor ait in notae, haec Catulli versio ad eius poesis interpretationem respondet: texto constituto perexactarum grammaticarum vestigationum gratia, auctor conatus est exprimere novam politioremque humanitatem viridemque simplicitatem in quibus consistit felix exitus huius poetae Latini. Quamvis perfectum hoc volumen dici possit, tamen unam habet discrepantiam: propter incertum locum mortis, Catullus dicitur in chronologia mortuus Romae, in postrema tegmine pagina mortuus Sirmione, eodem anno LIV a. C. n.

Plerumque, e carminibus ad scholas selectis, Catullus poeta “romanticus” ante litteram videtur, mollis, comis, tenerus delususque amans. Cum autem omnia legamus carmina, mordax furiosusque apparet, licentiosus obscenusque, amore in adulescentulum suum et odio in quosdam viros sicut Mentulam etiam captus. Quippe mirabilis est tantus in volubilem Lesbiam amor: placent nugae et epigrammata; et magni nominis sunt carmina de passere deliciis eiusdem puellae, de mille basiis, de Sirmione paeninsularum insularumque ocello, de odii et amoris nexu; sed memoranda quoque sunt carmen de illo qui poetae par deo videtur, quod Catullus e Graeca poetria Sapphone sumpsit et Dantes Alagherius in sua Vita Nova imitatus est, atque carmen mortui fratris in memoriam quod Hugo Foscolo in suis carminibus etiam imitatus est. Et equidem Catullus libenter acceptus est praesertim iuvenibus quia erat — ut Cicero ait — neóteros, videlicet poeta novus seu recentior.

Haec omnia emergent e versione Marii Marzi, qui apte in lucem profert tum animi concitationem tum obscenitatem, cum semper servet lexicon numerumque quae ad optimos scriptores pertinent. Sed maximi aestimabile in hoc volumine est copiosum instrumentum notarum, quae ad artem metricam, grammaticam, litteras, res historicas geographicasque, mythologiam, mores et cetera spectant: quare idem verus et opportunus notitiarum thesaurus haberi potest. Hac in voluminis parte vere patet amplissima altaque Marii Marzi doctrina, qui magna cum peritia ac studio multos per annos litteras Graecas et Latinas in lyceis classicis optime docuit, humanitatis amorem et cultum in discipulis iniciens.

[Mar. MMII]

* * *

Mario e Luigi Sturzo, Itinerari alla santitą, a cura di Salvatore Latora, Edizioni Chiesa-Mondo / Centro Internazionale di Studi “Luigi Sturzo” / Grafica Salesiana, Catania, 1999, pp. 196, £ 25.000.

Sine dubio multa novimus de Siculo sacerdote Aloisio Sturzo, de eius speciminibus atque de eius studio operaque ad rem publicam bene constituendam: ipse enim conditor fuit Factionis Popularis Italicae, quae summi pontificis Leonis XIII praecepta exsequi conabatur. Contra, nihil fere cognoscimus de episcopo Mario Sturzo, Aloisii fratre, qui magnam adhibuit curam de ministerio pastorali et fidus fratris suasor fuit. Qua de re opportunae sunt latae vestigationes Salvatoris Latora, professoris philosophiae in Studio Theologico Catanensi, qui nonnullis libris speciminibusque in lucem profert magnum duorum fratrum consensum cum uterque vellet meliorem rem publicam afferre quo hominibus melius iter sanctitatis praeberetur. Latine index est Itineraria ad sanctitatem recentis voluminis ab eo curati, in quo collecta sunt multa scripta utriusque fratris Sturzo.

Post doctum prooemium, volumen duas partes continet. Prior lectoribus ostendit vitam et opera episcopi Marii Sturzo, qui natus est Calatayerone a. 1861 et obiit Plateae a. 1941: ibidemque sepultus est Plateae in ecclesia cathedrali. Ipse quidem, causa magisterii sui et quorundam libellorum de philosophia, a. 1931 reprehensus est a Congregatione S. Officii, sed humiliter monitionem accepit et in missa pontificali errores suos coram populo revocavit; deinde semper verae doctrinae Christianae magister fuit et recte dioecesis Platiensis fideles gubernavit. Suis in scriptis episcopus agit de haeresi, de Dei negatione, de S. Augustini doctrina, de Christiana renovatione, de philosophia et fide, de stabilienda summa Christi lege; explanat nonnullas Sancti Evangelii parabolas et fideles hortatur ad vitam interiorem colendam, ad Deum in semet ipsis quaerendum atque seipsos in Deo.

Altera pars ostendit vitam et opera sacerdotis Aloisii Sturzo, qui natus est Calatayerone a. 1871, obiit Romae a. 1959 et sepultus est in Calatayeronensi ecclesia Sanctissimo Salvatori dicata: eius causa ad ascriptionem in beatorum numerum est in itinere. In hac parte, post evangelicarum Beatitudinum commentationem, pius sacerdos saepe de Democratia Christiana loquitur: historiam describit factionis Catholicae, eximios viros memorat: Contardum Ferrini, Iosephum Toniolo, Iosephum Moscati, Ludovicum Necchi, Bartolum Longo, Dominicum Savio, Petrum Georgium Frassati, Vidonem Negri, Renatum Masini, Iosephum Pipitone, Iosephum Pagani et Ubaldum Ferrari, qui omnes iter sanctitatis persecuti sunt. Deinde ipse in Italicam linguam vertit S. Pauli hymnum caritatis, atque magistros hortatur ut in scholis eum vulgent: sicut Marius enim, Aloisius quoque de institutionis et scholae quaestione agit, atque hac in re videtur propheta.

In postremis paginis curator refert ardentem Aloisii epistulam ad Marium fratrem numquam missam.

Hoc volumen, magnae utilitatis gratia, seminariis, lyceis et bibliothecis comparandum est; eius curator, vir doctus Salvator Latora, valde laudandus ob sollertiam atque amorem studii veritatisque, quae certe prodesse possunt omnibus lectoribus nec non utriusque Sturzo memoriae.

[Sept. MMII]

* * *

G. Calabrņ etc., Humanitas perennis, a cura di Salvatore Latora, Broker services, Piano Tavola (CT), 2000, pp. 152, sine pretio.

Hoc volumen colligit nonnulla testimonia et specimina in memoriam Carmeli Fichera (S. Mariae Licodiae 1935 - Catanae 1992) et sacerdotis Iosephi Urso (Paternione 1914 - ibidem 1997).

Imprimis Carmelus Ciccia describit quomodo dicaverit Carmelo Fichera (de cuius vita operaque magno cum maerore agit) librum suum cui est index “Dante e Gioacchino da Fiore”; Humbertus De Franco in prooemio quandam Platonis sententiam apponit et magnis laudibus eundem Fichera memorat; Carmelus Giammello, discipulus Carmeli Fichera, memorat magistrum, desiderium suum aperiens continuandi in caelo colloquium cum eo, in terra inceptum.

Subsequitur epistularum commercium inter Carmelum Fichera et Salvatorem Latora; deinde quaedam refertur thesis laureae pars Carmeli Fichera de Paraphrasi sancti Evangelii Ioannei a Nonno Aegyptio confecta, in qua — inter alia — doctis argumentis auctor negat Nonnum Arianum extitisse.

Rosarius Victorius Cristaldi de serena philosophi morte subtiliter agit; Henricus Fichera, frater Carmeli, perennem Lucretii praesentiam illustrat, dum negat philosophiam Epicuri constare vulgaribus voluptatibus; Franciscus Furnari provisionem dicit optimam educationis formam; Franciscus Giuffrida interpretatur S. Ioannis Damasceni in honorem S. Barbarae homiliam, cuius fidem defendendit.

Salvator Latora, curator voluminis, duo praebet specimina: in priore agit de sacro et profano, negans rationem contra sacrum agere; in altero, de veritate libertateque secundum fratres Marium et Aloisium Sturzo.

Antoninus Pagano poetarum Graecorum fragmenta in sermonem Siculum vertit; Antoninus Palumbo agit de infelici exitu mythi in Italico scriptore Caesare Pavese; Salvator Rossi duos interpretatur cantus Divinae Comoediae Dantis Alagherii, Dei gratiae victoriam laudans; Ninus Russo aliquot Catulli, Horatii et Ovidii carmina in linguam Italicam vertit.

Tandem sacerdos Iosephus Calabrņ vitam enarrat sacerdotis Iosephi Urso, qui multam largitus est pecuniam, huius quoque voluminis editionem suis impensis fovendo.

Volumen perennis humanitatis verum documentum est: in luce ponit nonnullos valores Graecos, Latinos et Christianos qui nostrae civilitatis fundamenta sunt et semper servandi sunt ad meliorem convictum. Maiores nostri nobis tradiderunt linguas et litteras, philosophiam, religionem, educationem, artem, ius, rei publicae democraticam constitutionem: optimos valores qui prorsus a Graecia, Roma et Christianismo profecti sunt, multa per saecula civium conscientiam instituerunt et vitam Europae omniumque regionum ad occidentem spectantium ordinaverunt.

Qua de re, neglectis typographicis mendis, volumen Humanitas perennis comparandum est cunctis quibus cordi est culturae classicae perennitas.

[Sept. MMII]

* * *

Virgilio, Georgiche, traduzione di Sebastiano Saglimbeni, illustrazioni di Ernesto Treccani e un saggio di Carmelo Salanitro, Associazione Concetto Marchesi, Gallarate, 2002, pagg. 140+92, E. 30.

Ut dixit Conceptus Marchesi, “Georgica est Latinarum litterarum opus potissimum propter solidam cogitationis dictionisque unitatem atque soni verbi imaginis indissolubilem pulchritudinem”.

P. Vergilius Maro (Andibus a. LXX - Brundisii a. XIX a. Ch. n.) composuit Georgicon libros IV (rura) inter Bucolicon librum (pascua) et Aeneidem (duces). Neglegens suam terram natalem patri ablatam esse et legionariis datam, novos instituit colonos ad artem quam, cum agricolarum filius esset, ipse noverat et brevi tempore exercuerat.

In opere non est aridus rituum catalogus, sed poesis plena animi affectione et amoenae naturae descriptione contemplationeque. Poetice agitur de cultu arvorum (I), arborum (II), pecorum (III), apium (IV). Sollemnis est brevis hymnus Italiae inscriptus: “Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus / magna virum...” (II 173-177); et quadam teneritate poeta canit de nimphis ut Ligea at Arethusa (IV 333 sgg.), de Proteo (IV 422 sgg.), de Orpheo et Eurydice (IV 454 sgg.). Non desunt reverentia ad deos, moralia et sententiae: “fugit inreparabile tempus” (III 284).

Nonnulli Vergiliani loci postea iterati sunt: ut exemplo utar, tres versus “Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether / coniugis in gremium laetae descendit, et omnis / magnus alit magno commixtus corpore fetus” (II 325-327) redeunt fere in poema cui est index Pervigilium Veneris auctoris anonimi: “Cras erit quo primus Aether copulavit nuptias. / Ut Pater totum crearet vernis annum nubibus, / in sinum maritus imber fluxit almae coniugis, / unde foetus mixtus omnis aleret magno corpore” (59-62).[4]

Praeter alia, etiam hoc Vergilianum opus notissimum est et adhuc magna cum admiratione legitur, quia laxamentum lectori addit, cum interiorem serenitatem exprimat tempore quo dulcis Parthenope alebat Vergilium studiis florentem. Innumerae sunt in saeculis editiones et versiones, quia adhuc obstupefaciunt hi versus, tenui assiduaque musica repleti.

Igitur opportune prodit haec in Italicam linguam versio Sebastiani Saglimbeni, qui eiusdem Vergilii Bucolicon librum, nec non Phaedri Fabulas, egregie iam vertit. Versio, quae in adversis paginis textum Latinum praebet, conscripta est ita ut non solum veritatem auctoris, sed etiam peritiam remittat interpretis: qui, cum linguae Latinae cultor et probatus poeta simul sit, opus recreat donec suum fere faciat. Sebastianus nonnullis artificiis varie utitur ad lexicon et versuum structuram spectantibus; insuper, cum fidelis Siculus sit, magnum amorem erga terram et agricolas sicut Vergilius praebet; et lectura plana ad postremas paginas facile adducit lectores, qui postea interpretis diligentiam sine dubio laudant.

Post versionem, volumen includit nonnullas figuras ab Ernesto Treccani delineatas, inter quas Cereris et Vergilii ipsius fictas imagines. Hic clarus pictor, qui a. MCML Calabrorum agricolarum vitam ac dimicationes pinxerat, universum Vergilianum paucibus lineis eminentibusque coloribus reddit, pro pertinentibus versibus.

Volumen completur quodam Carmeli Salanitro specimine cui est titulus Attorno alle Georgiche Virgiliane (edito Calatayerone a. MCMXXXIII) et quod alter liber in libro est. Crudelis fuit huius auctoris fors: natus a. MDCCCXCIV Hadrani, prope Aetnam, humanarum litterarum professor fuit apud quoddam lyceum cuius praeses de opinionibus contra regimen, quod a Fascibus Littoriis nomen Fascismum accipiebat, eum accusavit: qui captivus a Germanicis in Austriam (Mauthausen) abductus est et efferate aeriformi veneno necatus a. MCMXLV.

Carmeli Salanitro opus adiunctum, anastatica impressione confectum, iustitiam reddit: tanti viri non solum barbaram necem, sed etiam magnum ingenium ac criticam facultatem vulgat, efficiens ut studiosus scriptorque quem pauci noverant notior sit: et egomet perperam de eo omisi in meo libro cui est index Profili di letterati siciliani dei secoli XVIII-XX, quia puer solum lacrimabilem eius casum noveram, sed eius specimina ignota mihi fuerunt. Nam ille multa et nova et exemplaria de Georgicon libris, nec non de Vergilio, scripsit; et praeterea alios libros reliquit quibus sunt tituli Ideale di pace e sentimento del dolore nell’Iliade (a. 1929) et Diario.

In hoc Carmeli Salanitro specimine notabilis est ante omnia poeticus modus scribendi, in quo magna de Graecis et Latinis eruditio patet. Auctor tractat questiones Vergilianas et putat Vergilii animum plus esse in Georgicis, quae, dum Aeneis pro aliis, pro seipso conscripta esse videntur, qui saepe solitarius et tristis erat. In hoc poemate primum non duces sed humiles agrestes actores sunt; sed vir doctus, dum toto pectore bellum spernit et operariorum liberorum laborem extollit, temporibus suis videt orbem terrarum plenum hominum subactorum: “ubique brachia superbe protenta in gestibus imperatoriis, et terga humiliter flexa vel vi prona”. Eius sententia, omnes regiones (in Italia et extra) habent sua propria quae terra gignit, et operarii sunt non unius nationis sed totius mundi, immensa ergasteria; et ideo, procedente tempore, necesse est ut operariorum condiciones fiant humaniores. Insuper auctor commiseratur innumeros pauperes, quibus necessaria ad vitam desunt, dum divites epulones matronaeque opes profundunt; et, intelligens in hoc opere Vergiliano quod omnium temporum est, idest hominum aequalitatem et amorem pacis, laudat Christum et Sanctum Franciscum Assisiatem.

Denique utile est, praeter Vergilii vitam, amplum Georgicon summarium, diligenter singillatimque a Carmelo exaratum.

Sic stantibus rebus, omni laude dignus est Sebastianus Saglimbeni, quae hoc concinnavit volumen, una cum sodalicio quod nitidis typis et eleganti tegumento edidit. Hoc sodalicium, cui Matthaeus Steri moderator est, nomen accipit a Siculo professore Concepto Marchesi, strenuo Fascismi adversario et clarissimo linguae Latinae cultore, qui multos per annos docuit apud Patavinam Universitatem et in Italico senatu sermone Latino locutus est ad eandem linguam excolendam defendendamque. Ergo in hoc volumine, quod duos simul colligit libros, complura magni momenti sunt ut idem a viris doctis, iuvenibus, scholis, Universitatibus Academiisque comparetur atque in potissimis Bibliotecharum locis ponatur.

[Sept. MMIII]


APPENDIX

CARMELI CICCIA VITA

Carmelus Ciccia, variae humanitatis studiosus ac scriptor, natus est humili loco Paternione (Italice Paternņ), prope Catanam, anno MCMXXXIV. Cum eius parentes nullam scholam frequentare potuissent, pater solum subscriptionem et numeros exarabat, mater a se quodammodo legere et scribere compererat: alter operarius erat et aliorum agros colebat, altera occupationes domesticas expediebat. Eius numerosa familia ne domum suam quidem habebat. Mirum in modum incolumis evasus violentis tormentorum coniectionibus alterius belli mundialis, puer aegre scholas frequentavit: carebat cibo, vestimentis, calceis, libris, nec non tranquillitate.

Tamen gradum doctoris in litteris adipisci potuit apud universitatem Catanensem. Statim nominatus est Linguae et Litterarum Italicarum adiutor et simul eandem materiam docebat in quodam lyceo classico Catanensi. Deinde emigravit in Venetiam, ubi, post lustrum in provincia Bellunensi et alium annum in Sicilia actum, domicilium collocavit Coneliani, prope Tarvisium. In variis scholis Venetis docuit Litteras et postea praeses fuit, praecipue multos per annos in lyceis. Interdum Venetam duxit uxorem et tres procreavit liberos.

A pueritia, et legendi et studendi et scribendi ingenti flagravit amore, magnam culturam appetens. De Carmelo Ciccia sic Italico sermone scripsit Annalisa Bottacin (“Gazzetta di Parma”, 1.XI.1978): “Aperte videtur vitam Carmeli Ciccia necessitudine scribendi intus connecti: nulla mente eam concipere possimus sine scribendo”.

Eius prima specimina ante iuventutem conscripta sunt. Scripsit carmina, historias patrias, varia in multis libris concinnata nec non in actis diurnis commentariisque edita, in Italia et extra, inter quae nonnulla studia de lingua litterisque Italicis, de Siciliae et Magnae Graeciae antiquitatibus, sermone quoque Latino exarata; insuper plurimae sunt acroases a Carmelo Ciccia dissertae in Italia et extra, praesertim “lecturae Dantis”.

Ut quivis in virtualibus indicibus apud Interrete inspicere potest, C. Ciccia libri inveniri possunt in plurimis universitatum bibliothecis, toto fere orbe terrarum: maxime in Europa et America, sed etiam in Asia, Africa et Australia.

Varia praemia ei decreta sunt, inter quae nonnulla aurea et argentea nomismata: pauca tantum memorari hic poterint. Bis adeptus est praemium culturae “Presidenza del Consiglio dei Ministri” Romae. Insuper anno MCMXCVIII Italicae rei publicae summus moderator ipse aureum nomisma ei decrevit, quare anno MMV invitatus est a Carolo Azelio Ciampi ad sollemnia in regia Quirinalis. Aliud aureum nomisma ei decrevit primus civis urbis Coneliani anno MCMXCVII. Et in nonnullis lexicis encyclopaediisque, extra Italiam quoque, sunt inclusa C. Ciccia nomen et vita.

Scriptor Sebastianus Saglimbeni in actis diurnis quibus est index “Gazzetta del Sud” (Messanae, 3.VI.2003) inter alia de C. Ciccia sermone Italico sic ait: “Ciccia — certiorandum est — existimationes concinnat sermone Latino, frustra repugnantibus cunctis qui velint omnino expellere hanc patrum praecipuam linguam, magnam lucem”.

Quod Carmelus Ciccia Latine scribat, ei est mentem exercere et lucidam tenere, mortis pavorem removere, ad adulescentiam redire, priscos scholae libros iterum evolvere, exstinctas voces iterum audire, longinquas vitae experientias iterum invenire, etsi laboriosas arduasque, sed somniis abundantes.

Et nunc, exacto LXXVI aetatis anno atque quibusdam publicis oneribus depositis, lingua Latina reinventa ei videtur iuventus reinventa. Sicut quivis homo, nescit quantum vitae ipso supersit, sed velit aliquando aliquoque quaedam ponatur inscriptio sic fere concinnata, etsi in Italicam linguam conversa:

CARMELUS CICCIA
SICULUS NATIONE VENETUS ELECTIONE
VARIAE HUMANITATIS STUDIOSUS AC SCRIPTOR
LINGUAE ET LITTERARUM
ITALICARUM LATINARUMQUE
CULTOR ATQUE DEFENSOR
QUI DANTEM PRAESERTIM
ET ITALIAM UNITAM VALDE AMAVIT
NATUS A. MCMXXXIV
OBITUS UBI DEUS VOLUIT
HEREDITATE RELIQUIT SOMNIA SUA

Notae


[1] De hac re a posteriore amicus Francus Sartori, doctissimus Patavinae Universitatis quondam professor — qui feliciter LXXX aetatis annum nuper explevit et cui grates optimaque omina hic dico — dum mea argumenta toto corde approbat, me certiorem facit formas velut “in Riga” inveniri apud haec opera: Plauti Epidicus 540 (“in Epidauro”) et Miles gloriosus 441 (“in Epheso”); Plinii Naturalis historia II 186 (“in Meroė”) et VIII 229 (“in Myrinte”); aliorum auctorum posteriorum, inter quos praesertim Orosius.

[2] Purg. VI, 76-78.

[3] Purg. XXIII, 100-105.

[4] Cfr. C. Ciccia, Il mito d’Ibla nella letteratura e nell’arte, Pellegrini, Consentiae, 1998, pagg. 102-103; idem, Il Pervigilium Veneris e la Primavera del Botticelli, in “Atti e Memorie dell’Ateneo di Treviso”, Tarvisii, 1997-98, pagg. 41-49.


Materiale
Literary © 1997-2019 - Issn 1971-9175 - Libraria Padovana Editrice - P.I. IT02493400283 - Privacy - Gerenza